# Opera omnia 510.5-7

Ficino, Opera omnia, 510.5 to 510.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/510.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/510.5

Siue igitur humor eiusmodi forte deficiat, siue prorsus excedat, uel inquinetur, calor naturalis statim debilitatus, extinguitur. Si humoris defectu calor debilitatur, & perditur, mors resolutione contingit. Si pontius obruitur humoris excessu, uel uitio, uita suffocatione perit. Suffoca tio uerò humoris cuiuslibet exundantia, uel putrefactione contingit, praesertim pituita uel excrescente, uel quomodolibet putrefacta, ut non immeritò pituita petens uitam fue rit nominata. Praecepta igitur ad producendam uitam maxime necessaria, hinc quidem resolutionem, inde uerò suffocationem putrefactionemque aequè deuitant. Aequè, inquam, ratione communi. Nam si calidiorem siccioremue hominem forte curant, & cui meatus quidem aperti sunt, humores autem spiritusque subtiles resolutioni magis occurrunt. Sin autem contraria ratione corpus affectum tractant, potius suffocationi subueniunt. Maxi mè uerò in alterutro student, si ad alterutrum locus tempunsue declinet. At ubi ingeniosis studiosisque consulitur, utrumque praeceptum fermè est pariter necessarium, in utroque similiter laboratur. His enim acutum quidem calidumque ingenium, & imaginationis motus assiduus, resolutionem, ocium uerò corporis, atque cruditas, suffocationem minitari uidetur. Nusquam igitur Medici uehementius, quàm in eiusmodi hominum curatione laborant. Etsi gei Etsi tota libri superioris disputatio ad prorogandam uitam maximen confert, propriam ta men quandam res tanta curam, qualem deinceps quoad potero paucis comprehendam, postulare uidetur. Quomodo sunt temperandi calor & humor, quodam Mineruae consillo.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
