Latin
511.1 to 511.4
Ficino, Opera omnia 511.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. III. Aeterum dum oleum istud pingue, igneo huic uigori nostro necessarium, pin gui Minerua tractamus. Minerua interim oliuifera olei uitalis origo, almi uidelicet louis capite nata ridet, quod sui muneris quantitatem planè cernentes, inte rea non satis uidimus qualitatem. Ridens ergo, Vobis, inquit, oleum non modò quantum sat flammae nutriendae foret, abunde dedi, sed etiam sine amurca sincerum infudi lucernae. Haec illa. Nos autem inter loquendum errantes offendimus, quoniam lucerna pedibus nostris uerbum suum, nondum nobis auditum. Ex hac ergo lucerna discamus, oleum iugiter flammae subministrandum, ea scilicet diligentia, ut nec repentina quadam lumen obruamus illuuione, nec rursus differamus sitibundo potum. Sed haec quidem duo, satis in superioribus tactata putamus. Reliqua nobis duo sunt, quorum al terum leuiter tetigisse, alterum uix attigisse uidemur. Tangentes interim ita Palladem, ut ridere nunquam solita, nos rideret. Quid ergo? Primò quidem considerabimus flammam uel pauculam esse prorsus edacem, ideoque lucernam illam lucere diutius, in qua sic flammula est ad ellychnium, id est, lucinium temperata, ut non ebibat oleum, sed pitisset. Itaque &nos in omni diaeta cauebimus, ne quando, praesertim in iuuentute, nimium inua lescat insitus ignis suapte natura uorax. Sat uerò fuerit, tum humorem inundantem, tum penetrabile frigus hinc arcere. Deinde lucernam cogitabimus frequenter extingui, quan do non sincerum oleum instillauerit, sed (ut ita dixerim) amurcosum. Vnde paulò post concrescunt ex amurea fungi, lumenque extinguunt. Iam uerò nos alumnum à Pallade suscepimus oleum, scilicet aerium quam plurimum, purumque, &natiuo quodam lentore tenax, atque firmum. Quod ergo huic paulatim absumpto suggeritur, non solùm huic aequale debet esse, sed simile. Vt uerò sit simile, non tantum aerium esse debet, &pingue, sed penitus ab amurea secretum, id est, à faece quadam ex terra &aqua crassiore congesta. Hanc ergo congestionem faecemque uitaturi, alimenta eiusmodi fugiamus, &ocium, &cruditatem, atque sordes. Interea uerò Mineruam ea moderatione colamus, ut caput quidem, de quo nata est ipsa, nobis augeat, neruos autem stomachumque non minuat. Arescentis humidi naturalis &alieni exuberantis causae. Et quàm necessaria sit ad uitam perfecta digestio. Cap. IIII.