# Opera omnia 513-3

Ficino, Opera omnia, MARSILII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/513-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/513-3

Similiter ne destituatur tuum corpus ab loue, moue corpus in die, horaque in regno louis, & utere interim louialibus, Argento, hyacintho, topatio, corallo, crystallo, berillo, spodio, saphyro, uiridibus aërijsque coloribus, uino, saccharo albo, melle, & cogitationibus affectibusque plurimum louialibus, id est, constantibus, aequis, religiosis atque legiferis. Et inter homines eiusmodi, sanguineosque & pulchros, uenerabilesque uersantos. Sed memento primis illis rebus frigidis inserendum esse aurum & uinum, menthamque & crocum. Animalia uerò louialia esse agnum pauonemque, & aquilam, & iuuencum. Quomodo uerò uirtus Veneris attrahatur turturibus, cosumbis & motacillis, & reliquis, non permittit pudor ostendere. De concordia mundi, & de natura hominis secundum stellas. Quomodo fiat attractus ab unaquaque stella.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
