# Opera omnia 513.5-7

Ficino, Opera omnia, 513.5 to 513.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/513.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/513.5

Solaria quidem nonnulla & louia diximus, Mercurialia uerò nescio quomodo praetermisimus, sunt autem eiusmodi, Stannum, argentum, praesertim uiuum, marcassita argentea, lapis Achates, uitrum Porphyriticum, & quae croceum cum uiridi misceant, smaragdum atque lacca. Animalia sagacia & ingeniosa simul & strenua, simiae, canes. Homines eloquentes, acuti, uersatiles, oblonga facie, manibusque non pingues. Sunt autem quaerenda & exercenda quae ad aliquem Planetam attinent, eo uidelicet dominante (ut diximus) in die & hora eius, si fieri potest, etiam quando ipse sit in domicilio, uel exaltatione, uel saltem triplicitate sua, & termino, & angulo coeli, extra combustionem directus ac saepius orientalis, si Sole sit superior, item in Auge, & aspiciatur à Luna. Si quis autem ab ipsa Luna heneficium, & a Venere poscat, tempora similia obseruare debebit. A Venere quidem per animalia sua quae diximus, & per Corneolam & Saphyrum lapidemque lazuli, aes croceum atque rubeum & corallum, omnesque pulchros uariosque uel uirides colores & flores, atque concentus, suauesque odores atque sapores. A Luna per alba & humida, & uirida, per argentum atque crystallum, & uniones, & argenteam Marcassitam. Quoniam uerò Saturnus quidem statui & perseuerantiae dominatur. Mars autem efficatiae motus, cogimur nonnunquam horum quoque gratia ab eis patrocinia postulare, temporibus uidelicet similiter obseruabis. Ab illo quidem, per materias quasdam quodammodo terreas & fucas atque plumbeas, & fuscam laspidem, & Magnetem, & camoinum atque chalcidonium, & ex parte quadam per aurum & auream Marcassitam. A Marte uero per ignea rubea, aes rubaeum, sulphurea omnia, ferrum lapidemque sanguinem. Neque diffusas Saturnum habere nonnihil in auro. Nam propter pondus id putatur habere. Quinetiam Soli aurum simile, sic omnibus metallis inest, sicut Sol in Planetis omnibus atque stellis.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
