Latin
Cap. V
Ficino, Opera omnia 516-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. V. VOmpositiones quidem, &curationes louias, simulatque solares inuenies in lib. nostro De Vita longa, &in lib. De literatorum cura. Vbi etiam miscuimus ple raque Venerea. Nam nos in studiosis timemus exiccationem, cui resistit Venus. Et haec ipsa Venus est amicissima loui, sicut &Soli lupiter, quasi Gratiae tres inter se concordes, atque coniunctae. Abhis quidem tribus coeli Gratijs, &à stellis eiusdem generis Astrologi gratias &sperant, &diligenter exquirunt, easque per Mercurium atque Lunam, quasi nuncios transmitti putant atque curant, facile uerò communiterque per Lunam, Lunam quidem cum loue coniunctam, aut Venere feliciorem esse putant, quam si per sextilem aspexerit, aut trinum. Veruntamen si pertrinum aspiciens etiam suscipiatur ab illis, quasi existimant esse coniunctam. Similiter si à Sole perspecta fuerit, simulque cepta. Nos autem si horum trium, stellarumque similium uires effectusque omnes percurrete singulatim uelimus, longum opus aggrederemur, exquisitu difficile, difficilimum obseruatu. Si ad Venerem nos propriè conferamus, non facile Solem habebimus. Si ad Solem propriè, non facile Venerem. Vt igitur tres simul in uno gratias complectamur, ad louem tandem confugiemus, inter Solem Veneremque natura effectuque medium, qualitate admodum temperatum, &quaecunque sperantur à Venere, uel à Sole, suo quodam pacto tradentem, magnificentius quidem honestiusque, quàm Venus, temperatius quoque quàm Sol, &in omnibus cum humana natura maximè congruentem.