# Opera omnia 516.1-4

Ficino, Opera omnia, 516.1 to 516.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/516.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/516.1

Non enim natis consulit, sed nascituris, ipsasque etiam herbas statim producto semine siccat. Praeterea frigus aeremque nocturnum lethiferum sibi putent, atque eum omnino uictum seruent, ex quo sanguinem plurimùm sperent, spiritumque quam plurimum, ex uitellis uidelicet ouorum recentibus, uino aliquantum quidem dulci, odorifero uerò, quam plurimum. Nam hic uitellus propriè cordis sanguinem, uinum praecipue spiritum recreat. Carnibus electissimis, coctuque facilimis omni summatim utantur diaeta, ca lidum pariter, atque humidum augente. Spiritum odoribus, praesertim uini, assidue recreent. Vigiliam & inediam sitimque deuitent, laborem rursus corporis atque animi, & solitudinem, & moerorem. Musicam repetant, si fortè intermiserint, nunquam intermittendam. Ludos quosdam & mores quoad decet olim anteactae pueritiae reuocent. Difficilimum namque est (ut ita dixerim) reiuuenescere corpore, nisi ingenio prius repuerascas. Itaque in omni etiam aetate magnopere conducit ad uitam nonnihil pueritiae retinere, & oblectamen ta uaria semper aucupari. Longum uerò profusumque risum minimè, spiritum namque nimis ad exteriora dilatat. Sed redeamus ad senes. Hi praeterea si frigeant, fomenta petant aromatica & calida, simulatque humida. Meminerint puerile non esse, puerile illud Auicennae fomentum, factum quidem à Dauide, sed tardius fortè factum. Fomentum seni mirificum. Medulla recentis adhuc calentis panis infuso maluatico uino cum puluere menthae, apposita stomacho, & saepe ad olfactum adhibita. Nam & medullas eiusmodi etiam sola Democrito iam expiraturo retinuit spiritum, quoad placuit fugitiuum. Praeterea frictionibus utantur leuibus, seu quandoque lauacris nutrimentum prouocantibus ad extrema. Nucleos ante omnia pineos uidelicet ablutos, familiares habeant. Hoc enim nutrimentum Medici ueteres senibus aptissimum probauerunt. Calidum enim & humidum est, & pingue, & omnem lenit asperitatem, atque simul (quod mirum est) dum naturalem humorem auget, interea superfluum desiccat, putridumque expurgat humorem. Sunt qui nucleorum eiusmodi drachmam unam quotidie post cibos exhibent senibus comedendam. Ego drachmam quoque alteram ieiuno stomacho senibus exhiberem, uel recens, calens, auratum, pi nucleatum. Componerem quoque electuarium hoc pacto: Sume amygdalarum dulcium mundarum uncias quatuor, tantundem eiusmodi nucleorum, pistaciorum duas, unam seminum cucumeris, unam nucum auelanarum mundarum, contunde, coque unà cum can didissimo saccharo, cui tamen addideris unam zinziberis recentis conditi drachmam, croci dimidiam, musci tertiam, ambrae tantundem, saccharum, aqua melissae, id est, citrariae, rosarumque fundito, multa aurifolia his adhibeto. Huius enim usu quotidiano, uitam senes ualidiorem longioremque consequentur. Possunt & in mensa hoc accipere, & pluribus horis ante meniam.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
