# Opera omnia 517-4

Ficino, Opera omnia, Cap. VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/517-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/517-4

Cap. VI. Raecipua uerò disciplina est. rectè tenere quem spiritum, quam uim, quam rem potissimum hi Planetae significant. Luna ergo Venusque uim & spiritum naturalem, atque genitalem, & quae hunc augent. Iupiter eadem, sed efficacius, heparque & stomachum, habetque non mediocrem partem in corde & spiritu, uirtuteque uitali, quatenus suapte natura cum Sole consentit, imò & per seipsum, alioquin cor uitalem spiritum non propriè in mense louis acciperet. Vnde louem Graeci appellant uitam, & per quem uita. Habere quoque in animmali spiritu potestatem testantur Astrologi, dicentes louem ad philosophiam & ueritatem inueniendam, religionemque conferre. Et Plato, ubi ait, ab loue Philosophos proficisci. Quod etiam significauit Homerus antiquorum opinione dicens: Talis est mens hominibus, qualem indies adducit pater hominum atque Deorum. Nusquam uerò numen aliquod itaque cognominat pręter louem. Sol spiritum uitalem praecipuè, corque significat, & habet nonnihil, imò non parum in capite, propter sensum atque motum, cuius est ipse Dominus, neque uim deserit naturalem. Mercurius cerebrum & instrumenta sensuum, ideoque spiritum animalem. Proinde tutissima uia erit, nihil sine Lunae beneficio facere. Quanooquidem coelestia communiter & frequenter atque facile ad inferiora demittit, quam alterum Solem nominant, quolibet men se quatuor anni tempora facientem. In prima enim sui quarta Peripatetici putant esse calidam atque humidam. In secunda calidam & siccam. In tertia frigidam atque siccam. In quarta frigidam atque humidam. Lumenque eius proculdubio Solis esse lumen. Humores generationemque regere, omnesque mutationes foetus ipsius in aluo, conuersionibus suis metiri, & quoties Soli iungitur, uiuificam ab eo uirtutem accipere, quum infundat humori, atque ibidem à Mercurio uim humores commiscentem. Quam uim Mercurius & transformatione in omnes sua & gyris multiplicibus affert. Ibidem mox à Venere nim, quae condu cat ad formas geniturae conuenientes. Operae precium uero fuerit meminisse, diurnum Lunae cursum in quatuor distribui quartas. In prima quidem ab Oriente ad medium ascendit coelum, atque interim humorem & spiritum auget naturalem. In secunda à coeli medio petit occasum, efficitque in nobis oppositum. Tertia ab occasu coelum subtermedium adit, iterumque spiritum illum auget & humorem. Quarta cadit inde uersus ortum, minuitque uicissim, quòd maximè in Oceani ripis apparet, ubi ad hunc cursum mare ma nifestius accedit atque recedit, eodemque ordine uigor inaegrotantibus. Probabile etiam est, Solem per easdem sui quartas ad calorem naturalem, & spiritum uitalem augere, uel diminuere. Animalem quoque, quatenus Mercurium habet comitem. His cognitis poterit medicus pro humore & calore naturali, & quolibet spiritu recreando, tempora op portuniora seruare. Sed nunc de Luna satis. Neque dimittere docet louem, in cuius mense altero quidem uitam accepimus, altero autem communiter & felicius nati sumus.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
