# Opera omnia 518.1-2-4

Ficino, Opera omnia, 518.1 to 518.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/518.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/518.1-2

Et qui inter Solem atque Venerem, item inter Solem atque Lunam est qualitate effectuque medius ideoque complectitur omnia. Solem uerò ipsum praetermittere coeli Dominum nefas atque periculosum existimamus, nisi fortè quis dixerit, eum qui louem habet, in loue Solem iam habere, illic potissimum ad homines temperatum. In Sole certè omnes coelestium esse uirtutes, non solum lamblichus Iulianusque, sed omnes affirmant, & Proculus ait, ad Solis aspectum omnes omnium coelestium uirtures congregari in unum atque colligi. lo uem uerò esse Solem quendam ad nos temperatum nemo negabit. Lunam quoque temperatam ad Venerem haud neglexeris. Multum enim ad ualidam prosperamque uitam adiuuat. Siquidem Venus foecundat hominem, facitque laetum, hanc igitur obseruabis. Quanquam si Lunam Veneri similem, humore prorsus aequalem, et uix minus calidam, cum loue ritè misceas aut Sole, propemodum iam Venerem habes. Quid ergo? Vt tutissimum omnium & commodissima simul incedas uia, Lunam obserua, quando Solem aspicit, coitque cum loue, uel saltem louem simul aspicit atque Solem, aut certè quando post aspectum Solis mox ad louis coitum progreditur uel aspectum. Atque eo ipso tempore compone inuicem, uel adhibe tibi Solaria louiaque simulatque Venerea. Quod si te ad unum ex magnis confugere necessitas urgeat, uel negocium, uel louem ipsum, uel potius ad Lunam simul louemque confugito. Nulla enim stella naturales in nobis uires, imò & omnes magis, quam Iupiter fouet atque corroborat, nulla rursum pollicetur prosperiora simulatque plura. Et ubique hunc accipere faustum est, Solem uerò accipere, forsitan non ubique tutum. Semper enim ille iuuat, hic saepe nocere uidetur. Venus autem quasi debilis. Ideò solus ille iuuans pater est appellatus. Id autem comprobat Ptolemaeus ubi ait: Pharmacum uix quiequam mouere naturam duntaxat, quando Luna cum loue congreditur. Vsque adeo illinc propriè totam putat uniuersi corporis corroborari naturam. Expertus sum quinetiam, Luna coniuncta cum Venere, medicinam uix mouere. Quamuis autem ubi pituitam ualde timemus, Lunam praecipuè obseruemus ad Solem, ubi uerò bilem exiccationemque eiusmodi ad Venerem, tamen directio Lunae ad louem, & ad hęc omnia quodammodo confert, & praecipuè ad atram bilem expellendam, necnon ad communem hominum com plexionem instaurandam atque firmandam.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
