# Opera omnia 518.5-2-8

Ficino, Opera omnia, 518.5 to 518.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/518.5-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/518.5-2

Sicut enim glycyrrhiza & oleum rosaceum frigidiora refrigerat, uinumque similiter, quod insuper humectat sicca, humidiora siccat, ita lupiter humano congruus calori, ut uinum, oleum rosaceum, camomilla, glycyrrhiza. ubi igitur audis Albumasar, dicentem: Non est uita uiuentibus, praeter Deum, nisi per Solem & Lunam. Id intellige, quantum ad communem omnibus spectat influxum. Proprius autem homini accommodatissimusque influxus est ab loue Sunt autem in natura corporis uires attrahendi, retinendi, coquendi, expellendi. Has igitur omnes lupiter ipse iuuat, potissimum uerò coquendi, siue digerendi uirtutem, atque generandi & nutriendi simul & augendi, propterhumorem eius aërium atque multum, & calorem eiusdem amplum, humori mediocriter dominantem. Profectò per radios louis semper usquequaque diffusos, lumen Solis proprium ad salutem hominum maximè temperatur, radijs interim Veneris ad idem assiduè conferentibus, atque similitertransferente Luna. Radij quidem Veneris atque Lunae tanquam humidiores quaedam indigent temperante, sicut & Solis radij tanquam calidiores, humidioris cuiuidam temperiem exigunt. Radij autem louis temperamentum nullum desiderant. Quid enim aliud supiter est, nisi Sol quidam ad sa lutem rerum praecipuè humanarum ab initio temperatus? Quid rursus aliud, nisi Luna Venusque facta tamen calidior atque potentior? Ideo Astrologi ab loue auspicantur annum fertilem, ferreum, salubrem, & ab eo imminentium morborum remedia sperant. Atque Empedocles ubi propria unicuique Planetarum munere tribuit louem solum generationis principem nominat, Orpheum imitatus. Praeter louem praecipiunt Lunam diligenter in omnibus operibus obseruandam, tanquam medium inter coelestia competens, atque terrena. Sit ergo Luna in gradu situque & aspectu ad opus optatum, conueniente. Non sit in eclyptica, nec sub radijs Solis per gradus duodecim ultra citraque, nisi forte sit in eodem minuto cum Sole. Plerique uerò uolunt omnes Planetas fore fortes, quando in unitate Solis extiterint. Vnitatem uerò metiuntur minutis duobus atque triginta, ut XVI. quidem citra, XVI. uerò ultra connumerentur. Non impediatur à Saturno uel Marte, non descendat. In latitudine meridionali, quando duodecim dictos gradus egreditur. Non sit opposita Soli, nec lumine minuatur, nec tarda cursu, quando scilicet die uno, duodecim non peragit gradus.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
