# Opera omnia 518.5-8

Ficino, Opera omnia, 518.5 to 518.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/518.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/518.5

Mox uerò sacchari uinique tantundem sument, idque esurien tes & sitibundi facient, crescente Luna. Si crudas, aegrè concoquitur, coquatur prius unà cum saccharo, uel ad aquam calidam moderatè destillet, saccharo mixtus, deinde bibatur. Fouere quoque stomachum tunc sanguine suillo praesens auxilium est, quem utique sangui nem è uena suilla fluentem, spongia calente uino madefacta combibat, & stomacho statim calens admoueatur. Galenus atque Serapio morsum rabidi canis sanguinis canini potu curari dicunt. Rationem uerò illis assignare non placuit. Ego igitur biduum eam quaeritans, opinor denique saliuam canis rabidi uenenosam, impressam hominis pedi laeso, per uenas paulatim ad corascendere, more ueneni, nisi quid interea distrahat. Si igitur interim canis alterius sanguinem ille biberit, sanguis ille crudus ad multas horas natat in sto macho, eum denique uelut peregrinum deiecturo per aluum. Interea caninus sanguis iste sa liuam caninam superiora membra prensantem prius, quam ad praecordia ueniat, deriuat ad stomachum, nam & in canino sanguine uirtus est ad saliuam canis attrahendam, & in saliua uicissim uirtus ad similem sanguinem prosequendum. Venenum igitur à corde semotum, sanguinique imbibitum in aluo natanti, unà cum sanguine per inferiora deducitur, hominemque ita relinquit incolumen. Quorsum haec? Primò quidem, ut rei tam occultae, succurrentem inter disserendum causam aperuerim. Deinde ut moneam, sanguinem potari posse, & quidem salubriter, atque in sanguine humano uirtutem esse, qua humanum sanguinem attrahat, & mutuò prosequatur. Nec fortè diffidas iuuenilem sanguinem à sene bibitum trahi ad uenas membraque posse, ibique prodesse quàm plurimum. De diaeta, habitatione, & consuetudine senum. Cap. XII. Eminisse decrepitos expedit, naturam debilem non esse, nutrimentorum pon dere fatigandam, uel etiam epularum diuersitate nimia distrahendam. Nam & iuuenilis aetas hoc uitio fit citò senins. Diuidant ergo mensas, nec tam mul A ta naturam alimonia, quam frequenti reficiant, interuallo tamen interim ad digestionem dato.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
