Latin
519.5 to 519.8
Ficino, Opera omnia 519.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Haec uerò de uirtute &spiritu naturali in iecore praecipuè dominantibus, quae in quatuor officia narrauimus, diuiduntur, dicta sufficiant. De uirtutem spirituque uitali in corde uigente quid nam monemus? Satis id fermè significalum est. Nam per res in primis igneas, &quodammodo simul aërias haec adiuuantur, quando Luna in domicilijs mansionibusue consimilibus suspicit louem, praecipuè si louem complectatur &Solem. Virtutem quoque animalem per sensum &motum in capite dominantem confirmare potes per aëria in primis, subiunctis igneis, quando Luna in domicilijs, uel sedibus consimilibus louem suspicit, praesertim si louem propemodum Mercuriumque complectitur. Hic uerò te moneo, ne Mercurium putes aqueum esse uel terreum quod &ego aliquando suspicatus sum, alioquin motibus celeritatique ingenij non conferret) sed quodammodo aërium esse scias. Nam &ob eandem causam tàm mot ilis est, tàm facilè con uertibilis, tantùm ingenio confert, praesertim aquario plurimum aërio constitutus. Hu mor quidem in eo temperatus est, calor exiguus. Sub Sole positus dicitur exiccare Longios autem à Sole factus, humectate putatur. Ibi quidem calefacere multum ex na tura Solis, hic uerò calefacere parum admodum, &humefacere magis suapte natura. Calore forsitan non cedit Veneri, Lunam superat, humore uerò redit utrisque. Haly probat Mercurium qualitates coelestium commiscere, quoniam facillimè permutetur, tùm in qualitatem termini quem subit, tum in naturam stellae quam aspicit. Ego igitur hunc tùm facilè permutari puto, quia nec excellentem potestatem, quam lupiter habet, nec excedentem qualitatem, quam plęraque coelestia, per quam alterationi resistat. Denique probabile est Mercurium assiduum Solis Achatem, multas illius uires habere, ideoque sperari solaria quaedam à Mercurio posse. Aliquando uerò &Martem tradunt, Solem in quibusdam muneribus imitari, ac Venerem quae ad Lunam pertinent elargiri. Haec igitur in agendo memineris. Neque negligas unquam terminos. Aiunt enim Pla netas in diuersis terminis ceum lucidis atque tenebrosis opposita facere. Denique ubi Martem times, oppone Venerem. Vbi Saturnum adhibe louem. Ac da operam ut in perpetuo quodam pro uiribus motu uerseris, tantùm defatigatione uitata, ut et proprium motum externis motibus clàm nocituris opponis, &coelestem actum pro uiribus imiteris. Quòd si poteris spatia motibus ampliora peragere, sic &coelum potius imitaberis, &plures coelestium uires passim diffusus attinges. Quomodo membra foueantur in nobis per comparationem Lunae ad signa, &ad stellas fixas.