# Opera omnia 52.1-4

Ficino, Opera omnia, 52.1 to 52.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/52.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/52.1

Adfuit ea in obsidione Vespasianus, qui cum urbe deleta, de ludęis triumphasset, quemadmodam uetonius narrat, statim coram populo duo fecit miracula. Nam coecum & claudum tactu solo curauit. Is tamen neque antea unquam, neque postea tale aliquid fecisse narra tur, quasi diuino auxilio miracula illa fecerit, statim cum diuino impulsu Christianum san guinem uindicasset Quamuis enim satis iustus esset, non tamen ea uel sanctimonia, uel do ctrina, & arte ut miracula posse facere uideretur. Clemens & Egesippus Apostolorum d scipuli siribunt: lacobum fratrem Domini usque adeò iustitia praestantem opinione omnium extitisse, ut & ludaeorum prudentissimi quique crederent, hanc causam fuisse oppugna tionis Hierosolymorum, sub Vespasiano statim post necem lacobi consecutae, quòd in ilum sceleratas manus iniecissent, & losephus ita sibi uideri per haec euidenter indicat. Quae omnia, inquit, acciderunt ludaeis pro uindicta lacobi iusti, qui erat frater lesu, qui di citur Christus. Quem iustissimum, & pijssimum omnium confessione uirum ludaei interfecerunt, haec ille. Quod autem Christiani sanguinis uindicandi causa, Deus eos perdiderit, ex eo patet, quòd nullum aliud illis temporib. facinus patrauerunt, cuius causa Deus illis uideretur tam acriter indignari debere, indignatus tamen erat omnino, quod losephus ipse, qui aderat, in septimo belli Iudaici libro sic aperit. Infelici, inquit, plebi deterrimi quidam homines, & deceptores salsa uaticinantes suadebant, ut euidentibus signis, & indicijs iracundiae, & indignationis diuinae non crederent, quibus apertè futurum & urbis, & Gentis portendebatur excidium, sed uelut amentes, qui neque oculos, neque animam haberent, spernebant omnia, quae coelitus nunclabantur. Etenim stella praefulgens gladio per omnia similis imminere desuper ciuitati, & cometes praeterea exitialib. flam mis ardere per totum uisus est annum. Sed & ante excidij tempus, ac belli, cum populi ad diem festum Azymorum conuenirent, octaua die mensis Xandicis, qui est Aprilis, noctis tempore, hora nona, tantus luminis fulgor aram templumque circumdedit, ut putarent omnes diem clarissimum factum, & permansit spatio horae dimidiae, imperitis quidem, & ignaris prosperum uidebatur. Sed legisperitos, & doctos, & probos quosque doctores non latuit exitiale portentum. In eadem quoque festiuitate uitula sacrificijs admota, & aris assistens inter ipsas ministrorum manus enixa est agnam.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
