Latin
520.5 to 520.7
Ficino, Opera omnia 520.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
que simul aequalitatem, sicut specularia corpora, nec ipsa quidem frangunt, neque longius disperdi permittunt. Quae denique praeter haec beneficia, tenera quoque sunt, &mollia, sicut aqua, resque uirides, liquidis oculorum radijs mollitia blandiuntur. Denique uisus radius quidam est, in quadam oculorum aqua naturaliter nobis accensus, ac temperatum lumen in aqua quodammodo resistente requirit. Itaque gaudet aqua, delectatur speculis similibus, uiridibus oblectatur. In quibus sanè uiridibus Solis lumen insitum adhuc uernum secum habet humorem, aquamque subtilem occulto quodam lumine plenam. Ex quo fit etiam, ut color uiridis quum tenuatur, in croceum resoluatur. Quorsum haec? Vt intelligamus frequentem uiridium usum, siquidem usus spiritum recreat, qui in animali spiritu quodammodo praecipuus est, animalem quoque reficere. Atque etiam meminerimus, si color uiridis, quia inter colorum gradus medius, atque temperatissimus est, tantum animali spiritui prodest, multò magis quae per qualitates temperatissima sunt, naturalem &uitalem spiritum in natura, atque admodum nobis profutura ad uitam. Ni hil in mundo temperatius est, quàm coelum, nihil sub coelo ferme temperatius est, quàm corpus humanum, nihil in hoc corpore temperatius est, quàm spiritus. Per res igitur temperatas uita permanens in spiritu recreatur. Spiritus pertemperata coelestibus conformatur. Denique discamus ex temperie uiridis, quae illuminando aequè congregat animalem spiritum, atque dilatat, ideoque maximè iuuat, nos quoque in cordialibus eligendis, componendis, utendis, aromatica, subtilia &acuta, quae spititum extendere, uel etiam illuminare solent, quod fagit crocus, atque cinnamomum, cum aromaticis semper stypticis congregantibusque, seu myrobalanis &similibus commiscere, atque uicissim.