# Opera omnia 521.1-3

Ficino, Opera omnia, 521.1 to 521.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/521.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/521.1

Neque praemittere, quae absque acumine etiam aromatico simul utrunque conficiunt, aliquanto uidelicet dilatant, atque admodum congregant, multumque illuminant, quae & aliâs narrauimus, quod efficit aurum, argentum, spodium, corallus, electrum, sericum, preciosi lapilli, inter quos hyacinthus uel ore detentus ob louialem temperiem plu rimùm comprobantur. Quum enim sub terra nequeant speciosissima, & quasi coelestia procreari absque summo quodam beneficio coeli, probabile est rebus eiusmodi mirificas coelitùs inesse uirtutes. Compositio uerò eiusmodi, quae dilatando & illuminando spiritum, aequè congregat, ita delectat eum intrinsecus, atque recreat, sicut foris uiriditas oculos, atque ipsum etiam apud senes in naturali quadam uiriditate diutissimè seruat, quasi laurum, oliuam, pinum, etiam hyeme uirentem. Tantóque magis id efficit, quo efficit & interius, atque maximè si compositio talis aromatico flagret odore, allici atque sapore. Profectò sicut corpus ex crassioribus humorum partibus compositum, in quintam redigitur formam, ita spiritus ex subtilissimis eorundem portionibus constitutus, formam habet quintam naturaliter temperatissimam, atque lucidam, ideoque coelestem. Atque in hac ipsa forma conseruandus est, ut subtilis quidem sit, & interea firmus, sicut diximus. Sit omnino lucidus, sed etiam quodammodo solidus. Ac praeterea rebus odoriferis, firmis, lucidis, assiduè foueatur, si uitam cupimus conseruare, quae uiget in spiritu, & uendicare nobis coelestia dona. Haec hactenus iussu Veneris contemplati, Venerem ipsam audiuisse putemus. Prosopopaeia Mercurij, senibus consulentis circa uoluptatem odores, canius, & medicinas. Cap. XV. Nterea dum inter senes ipsa quasi Venus confabularetur, fortem quidem hactenus sa tis bellè, deinceps uerò prolixius sorsan fabulatura foret. Sermonem hunc his Mercurius uocibus, sermonum autor interpellat. Quidnam uobis est cum Venere istac Esemper puella senes? Quid rursum Veneri cum sermonibus? Nónne mei simul, atque uestri sunt sermones? Mea ratio pariter atque uestra? Audite me igitur eadem nunc attentione, qua illam, & multò maiore insuper attentione, quàm Venerem.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
