Latin
521.4 to 521.7
Ficino, Opera omnia 521.4-7
Unproofread scanNot analysed yet
Quinque scitis esse sensus, uisum, auditum, olfactum, gustum, tactum. Esse rursum quinque (ut ita dixerim) discite rationes. Dum enim per quinque sensus quotidię imbuitur uobis animus, rationesque inde rerum ipse concipit, interea notiones habitúsque ad res iudicandas quinque, tanquam rationes quinque resultant. Praeterea sicut quinque hinc, quidem sunt sensus, inde uerò quodammodo rationes, ita uitae tenor quinque gradibus circa sensum rationemque disponitur. Vnde quinque numerantur aetates. Prima quidem sensu tantum trahitur. Secunda, sensu magis admodum allicitur, quàm ratione ducatur. Tertia post haec alternis pariter rationis &sensus persuasionibus agitur. Quarta, ratione potius, quàm sensu ducitur. Quinta tandem ratione tantum regi debet. Prima igitur aetas, atque secunda, tanquam subiecta Veneri, Venerem si placet loquentem audiat, reliquae uerò Mercurium. Ego igitur reliquos uos omnes alloquor, non pro me quidem tantum, sed pro Diana etiam hac, quam ad sinistram meam cernitis: nempe quum haec elinguis sit, ego uerò bilinguis, iure pro hac ipsa, cuius ego linguam habeo, loquor. Vnam profectò, noxiamque Venus uobis indidit uoluptatem, qua noceret quidem uobis, prodesset uerò futuris, exhauriens paulatim uos per latentem quandam quasi fistulam, aliudque uestris coloribus implens, atque procreans, uos tandem quasi uetustum quoddam spolium cicadarum, iam exhaustum humi relinquens, cicadae interim teneriori prospiciens. Nónnne uidetis, quòd Venus de materia uestra generat esse recens quiddam &uiuum, sensuque praeditum? Surripit ergo uobis iuuentutem, &uitam, atque sensum, ex toto, inquam, corpore, per totius uoluptatem, ut efficiat inde totum. Ego interim materiae illius, quae quartae digestioni superest, qualitate monitus, uos commoneo, alimenta similiter quarta digestione cocta plurimùm uitę uestrę succurrere. Quum recens uidelicet integrum &sorbile, unà cum saccharo, exiguoque croco, lac humanum, uel suillum, uel caprinum cum pauculo melle sumptum. Atque haec duo tunc salubriora sunt, quando natiuo adhuc calore flagrant. Etsi ouum aliam mox cocturam desiderare uldetur, praesertim in stomacho minus ualido, sed leuiter est coquendum. Verûm, ut parumper ad Venerem redeamus, si quando uidistis Venerem, iuuenilem admodum uidistis, &quasi meretricijs fucis &ornatibus expolitam. Haec ergo, quae noua semper est, noua semper affectat, odit uetera, facta destruit, unde construat facienda.