# Opera omnia 524.1-4

Ficino, Opera omnia, 524.1 to 524.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/524.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/524.1

Ego uerò exercitaturis ingenium libro etiam superiore consului, denique omni diaeta omnibus remedijs uti debent, quibus membra, spiritus, sensus, ingenium, memoria confirmentur, cogitationes per interualla repetere, nec expectare, uel minimum ex cogitatione laborem, maximè uerò quam primùm canescunt, quamuis nonnulli sint, qui non tam debilitate naturae, uidelicet adhuc iuuenes canos emittunt, quàm uel aegritudine, uel aegrotatione aliqua praecedente, aut etiam parentum similitudine, à quibus scilicet iam canescentibus fuerint generati. Medicinae senum, & de habitatione iterum, atque diaeta. Cap. XVII. VHaldaeorum regula est fortè probanda ad iuuentutem recuperandam, peregrinos humores imbibitos corpori expurgare gradatim, tum interiores competentibus medicinis, tum exteriores frictionibus & lauacris prouocationibusque sudoris, intereaque salubribus duraturisque alimentis paulatim corpus implere. Sunt autem qui trochisaeis quibusdam ex uipera factis, uel helleboro praeparato, promittunt humores omnes putridosque ueteres prorsus educere. Quibus expurgatis & humore rursum saluberrimo alimentis salutaribus recreato, restituere iuuentutem. Et qui cautiores sunt, helleboro gallinas pascunt, hominem uerò gallinis. Eiusmodi uerò curationem tanquam periculosam in iuuentute arbitror, potius quam in senectute tentandam, ne fortè iuuentutem illam à Medea Peliae seni promissam experiamur. Nam & iuuenes medicinis exquisite purgantibus cito senescere Hippocrates asserit. Sed ubi diaeta non sufficit, clystere, uel manna, uel aloe praesertim lota securus uteris. Si tibi sit aluus astrictior, manna cum iure caponis myrobalanique uirtute. Sin minus, hac te iuuenem etiam in senectute purgatione seruabis. Sume unciam lotae aloes unam, myrobalanorum emblicarum drachmas duas, chebularum quoque tantundem, duas item rosarum purpurearum, masticis quoque tantundem, maluatico uino confice pilulas, quando Luna feliciter collocata, propitio fruitur louis aspectu, praesertim si domicilia fixa ponssederit, uel ipsa, uel luppiter. Haec enim ad diuturnitatem uitae magnopere conferunt. Potes etiam utiliter rheubarbarum hic cum aloe componere, scilicet dimidiam aloes partem, dimidiam rheubarbari, & quoties opus fuerit, unam manè sumere pilulam ad tres usque, uel quinque, modicumque insuper uinum bibere. Vbi uerò pituitam magis times, potes com modè in his pilulis trochiscorum agarici tertiam partem accipere, una cum tertijs aloes duabus, omisso rheubarbaro. Sed primam illam ego iam multis annis pilulatum compo sitionem omni aetati experior esse tutissimam. Eadem hora confectionem eiusmodi faci to.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
