# Opera omnia 524.5-7

Ficino, Opera omnia, 524.5 to 524.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/524.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/524.5

Sume myrobalanorum emblicarum, belliricarum, Indarum, chebularum, unciam uniuscuiusque unam, cinnamomi uerò duas, unam quoque doronici rosarum purpurearum unam, sandalorumm rubeorum duas, unam croci drachmam, tertiam drachmae partem musci, ambrae tantundem, candidum post haec cum aqua rosacea succoque citri fundito saccharum, coque, acholos, auroque inuolue. Hoc ante prandium quatuor horis sumentes, atque dantes, utiliter experti sumus ad uirtutem corroborandam, ad illustrandum spiritum, atque firmandum. Maximè uerò proderit, si paulum quid insuper uini aurei biberis. Proderit & saepe calefactum panem aureo mero, & rosacea aqua perfundere, & modico insuper cinnamomo, saccharoque uberiore condire. Frequenter etiam duo haec cum lacte amygdalino & modico pane miscere, nam eiusmodi mixtiones naturam referunt louialem. Praeter omnia, quae in superioribus explicauimus, uel saltem significauimus, ab ijs omnes urbani diligenter cauere debent, aestu, gelu, quolibet uel post calorem frigore, uel nocturno, nebulis, uentis, uel ex palude flantibus, uel irrumpentibus ex angusto, locis item ubi aër uel mouetur uiolentius, uel nullo modo mouetur. Habitatione quauis humidiore, foetore, moerore, torpore. Diligentius autem Mercurij sectatores, diligentissimè senes. Qui praeterea postquam manè corpus totum leuiter perfricuerint, delinient ipsum aduersum aëris & laboris incommoda, calente oleo, uel uino quopiam subamaro, cui prius infuderint myrtham, & rosam, atque myrtum. Saluiam frequenter ore ferant, neruis ac dentibus amicissimam. Et quando dentium uitio liquida, uelut infantes, alimenta repetere cogantur, mollissima caueant. Lac quidem uino referant moderato. Vtantur igne duntaxat ut medicina, quantum uidelicet expellendi frigoris & suscitandi caloris innati necessitas postulat, alioquin tanquam edace humorem naturalem exiccaturo. Solem uerò quoad delectat, sequantur ut alimentum, destillatione uitata, & aestu similiter declinato.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
