Latin
525.1 to 525.3
Ficino, Opera omnia 525.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Faciles quidam motus diligant, excitando calori admodum neces sarios. Labores autem corporis oderint, &multò magis animi, nec minus longam sitim, &inediam, atque uigiliam. De nutrimento spiritus, &conseruatione uitae per odores. Cap. XVIII. Egimus in calidis quibusdam regionibus, ac plurimo passim odore fragrantibus, multos graeii corpore, &imbecillo stomacho, quasi solis odoribus ali. Fortè quoniam ipsa natura loci, tum herbarum, &frugum, atque pomorum succos ferEmètotos redigit in odores, tum corporum humanorum humores illic resoluit in spiritum. Quum igitur uterque, uidelicet odor &spiritus sit uapor quidam, &simile simili nutriatur, nimirum &spiritus, &spiritalis homo plurimum ab odoribus accipit alimentum. Nutrimentum uerò, qualecunque id sit, per odores, siue fomentum apprimè senibus &gracilibus necessarium est, quo defectum alimenti solidioris, atque uerioris utcunque compensare possimus. Ambigere tamen nonnulli solent, utrum spiritus odoribus nutriatur. Ego autem opinor solis forsan ita nutriri, ut nisi alimenta quae crassa sunt, digestione tandem in uapores extenuentur, spiritus ipse, quem diximus uaporem esse, nullum illinc suscipiat nutrimetum. Itaque uinum odore plenum, spiritum subitò recreat, quem caetera uix tandem reficere possunt. Vaporem uerò illum, in quem cibi cocti denique transferuntur, ideò appellamus odorem, quoniam &odor ubique uapor quidam est, &hic tractus intus ex alimentis uapor, nisi spiritui quodam odore placeat, uix ullum spiritui exhibet alimentum. Quamobrem Auicennam nostrum ualde probamus, dicen tem, corpus quidem dulcedine, spiritum uerò quadam (ut eius uerbis utar) aromaticitate nutriri. Quoniam crassitudo corporis non nisi crassa natura, qualis est in dulcedine, coalescere ualeat. Tenuitas uerò spiritus non alio, quàm fumo quodam, atque uapore, in quo aromaticitas ipsa uiget, refici possit. Aromaticam uerò qualitatem dicimus odoram &acutam, &quodammodo stipticam. Proinde quoniam iecur quidem corpori per sangui nem alimentum praestat dulcedine plurimum augetur. Cor autem quia &creat spiritum, &spiritui procreat alimentum, meritò desiderat aromatica.