# Opera omnia 526.1-4

Ficino, Opera omnia, 526.1 to 526.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/526.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/526.1

Mitto quibus elementis chameleontem & salamandram nutriri ferant. Redeamus ad nostra. Interest certè quàm plurimum qualem spiremus aerem, quales hauriamus odores. Talis enim & spiritus in nobis euadit. Eatenus uerò nos anima per uitam uegetat, quatenus spiritus harmoniam seruat, cum anima continentem. Spiritus quidem in nobis primus uiuit, & maximè, & quasi uiuit solus. Nónne repentino quodam saepe casu, uel affectu, uita, sensus, motus, subitò membra deserunt, regresso uidelicet ad cordis penetralia spiritu? & saepe statim reuertuntur ad membra, per frictiones & odores illuc spiritu redeunte, quasi uita in eo spiritu uidelicet reuolatili potius insit, quàm humoribus, aut membris. Alioquin propter horum crassam tenacitatem tardius admodum accederet uita membris, atque recederet. Quicunque igitur uitam in corpore producere cupitis, spiritum in primis excolite, hunc augete nutrimentis sangui nem augentibus, temperatum uidelicet, atque clarum, hunc aere semper electo fouete, hunc quotidie suauibus odoribus alite, hunc sonis, & cantibus oblectate, sed interea odores cauete calidiores, frigidiores fugite, capessite temperatos, frigidos calidis, siccos humidis temperate. Odorem uerò omnem, quia pars corporis subtilissima est, scitote nonnihil habere caloris, atque ex rebus, quae ipsae nutriunt, odores potius sperare nutritos, ut ex aromatico pyro pomoque Persico, similique pomo, magis autem recente pane, ca lente, maximè carnibus assis, quàm maximè uino, atque si ut sapor, qui mirificè placet, plu rimi uelocisque nutrimenti causa est, uel occasio corpori, sic odorem ad spiritum se habere putate. Commemorare uobis iterum placet Democritum iamiam expiraturum, ut obsequeretur amicis, spiritum ad quadriduum usque olfactu calentium panum retinuisse, ul terius etiam, si modò placuisset, spiritum seruaturum. Sunt & qui dicunt id mellis odore fecisse. Ego, si modò usus est melle, existimo illum mel uino liquefactum albo, calentibus panibus infudisse. Neque enim spernendus est mellis odor. Flos namque florum mel existit, nec parum nutrit ipsa dulcedine, ac diu qualitate sua res integras à putefactione tuetur. Itaque si quis nouerit hoc etiam ad cibum ita uesci, ut nec dulcedine nimia meatus oppleat, nec tali quodam calore bilem exaugeat, certum habebit, longioris uitę subsidium. Saltem igitur condimentum hoc frigidis & humidis adhibete.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
