Latin
526.5 to 526.7
Ficino, Opera omnia 526.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Verum ut uos reuocem ad odores. Vbicunque suffocationem compressionemque spirituum nimiam exti mescetis, quod moeror frequens torporque portendit, odores circunfusos amate. Vbi uerò fugam exhalantium spirituum expaueicetis, odores potius infusos nutrimentis accipite. Et si quid odorum praeterea foris sumitis, uelut clypeum costis duntaxat admouete sinistris. Nónne uidetis quàm repentè sursum uel deorsum ad odores se matrix ipsa praecipitet? quàm uelociter ad os, ad nares spiritus aduolet, suauis odoris esca pellectus? Vbi igitur spiritus uel exiguus, uel fugacissimus esse deprehenditur, quod pusillanimitas sae pe declarat, corporisque debilitas, uel parua de causa multa contingens, odoribus non tam extrinsecùs obiectis, quàm intrinsecus iniectis allicite, imò potius pascite, retinete. Odorem uerò uini ante omnes eligite. Multum namque nutrit spiritum, odor exhalans ex natura tum plurimum &uelociter nutriente corpus, tum uoluptate sensum afficiente. Tale uerò uinum est prae caeteris calidum, humidum, &odorum, atque clarum. Tale etiam saccharum esse dicitur, si sumat odorem. Cinnamomum quoque simile &doronicum, anisumque &dulce marathrum, si acumini suo ad exiguam dulcedinem adderent ampliorem. Sed quam temperiem natura non fecit, uobis ipsi conficite. Et quoties distractionem spirituum formidatis, calidioribus acutioribusque &subtilissimis adhibete, quae cohibere parumper uolatum spiritus, ac sistere ualeant, seu croco, gariophylis, cinnamomo, adustum panem, rosaceam aquam, acetumque rosaceum, rosam, myrtum, uiolam, sandalum, coriandrum, cydonium pomum, atque citrum. Hordeo uerò campho ram, ubi contra caniciem est agendum. Recentem uerò semper mentham diligo, menti etiam salutarem, spirituíque tutissimam. Denique mementote res omnes ueneno contrarias, esse uitae admodum salutares, non gustu tantùm, sed etiam odoratu, maximè theriacam.