# Opera omnia 527.1-4

Ficino, Opera omnia, 527.1 to 527.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/527.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/527.1

Has uerò in libro contra pestilentiam enarrauimus, narrabimus & in libro sequen ti. Inter eas autem, ne quid uos lateat, numeramus & uinum. Nam sicut homini uenenum est cicuta, ita cicutae uinum, non simul quidem, sed paulò pòst ebibitum. Ac ne solis odoribus uos hic alliciam, componendum uobis mando electuarium, quotidie manè gustandum, olfactu gustuque suaue, & uitę admodum salutare. Accipite tres chebularum uncias, unam emblicarum, & Indarum unam, unamque belliricarum, semiunciam uerò doronici, cinnamomi uncias duas, coci drachmam unam, ambrae partem diachmae tertiam, musci quoque tantundem. Contundite diligenter, tantum rosacei sacchari auhibite, quantum gustui satisfacit. Sandalorum rubentium quantum sat est colori, mellis item emblicarum, uel chebularum, quantum molli expedit electuarij formae. Aurifolia iotidem quot praedictae sunt unciae. Vbi uerò difficilior est compositio multiplex, experti sumus simplicem hanc optimam esse, scilicet ex chebulis, marathro dulci, saccharo, aqua rosacea liquefacto, sumptam uerò tum ieiuno stomacho, tum post coenam. Memineritis autem myrobalanos conditas meliores esse, siccas uero saltem diem integrum oleo amy gdalarum dulcium, uel butyro uaccino prius infundite, quàm confletis. Probat & Auicenna uobis confectionem ex emblicis atque Indis cum melle anacardorum, coctoque bu tyro. Item chebulas cum zinzibere & squama ferri, & potius auri. Probat item Pecius Aponensis compositionem ex croco, mace, castoreo, per partes acceptis, atque contusis, & uino commixtis. Vnde affirmat uitam etiam propemodum moribundis produci con sueuisse. Denique Haly Astrologus medicusque excellens, asserit usu tripherae simil umque rerum uitam effici longiorem. In omni uerò triphera myrobalanus fundamentum est, sed hanc superant subtilibus quibusdam, atque mollibus, praesertim ubi siccior est myrobalanus, ut & penetret, nec meatus obstruat, nec aluum exiccet nimium, uel astrn gat. Cum uino praeterea commodissimè ntimur, sed modico, ne fortè diluat. Compositionem uero Petri, quam modò narrabam, si modò utilis est, arbitror olfactu potius, quàm potu utilem fore. Magorum medicina pro senibus. Cap. XIX.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
