# Opera omnia 528.8

Ficino, Opera omnia, Cap. XX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/528.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/528.8

Tres Pythagoras temperantius ante omnia celebrat, tres etiam nos in praesentia celebramus. Temperantiam in affectibus conseruao, temperantiam in omni uictu seruato, temperiem aëris obseruato. Hac enim prouidentia humorum intemperiem, quae citae senectutis & intempestiuae mortis causa est, aspirante Deo, procul admodum propulsabis. Aspirabit autem author ille uitae, si ea rantùm conditione uitam optaueris diuturnam, ut diutius cum genere humano uiuas illi, quo mundus totus inspitante uiuit. De Vita studiosorum producenda libri finis.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
