# Opera omnia 529

Ficino, Opera omnia, MARSILII FICIN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/529
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/529

MARSILII FICIN Florentini, in librum tertium de Vita coelitùs comparanda, ad Serenissimum Pannoniae regem epistolare PROOEMIVM. Hilosophi ueteres, rex omnium felicissime, coelestium uires inferiorumque naturas diligentissimè perscrutari, quum existimarent hominem frustra sapere qui non sibi sapit, totam meritò perscrutationem suam in primis ad uitam sibi coelitus comparandam retulisse uidentur, iudicantes (ut arbitror) tùm elementa, & quae ex his componuntur frustra sibi cognita fore, tùm motus coelestium & influxus temere nimium obseruatos, nisi haec una cum illis cognita simulatque coniuncta, aliquando sibi ad uitam felicitatemque conducerent. Profuit autem illis, ut uidetur, eiusmodi contemplatio ad uitam primo praesentem. Nam Pythagoras & Democritus Apolloniúsque Theanaeus, & quicunque ad id potissimum studuerunt, rerum sibi cognitarum usu prosperam ualetudinem consecuti sunt uitamque longaeuam. Contulit insuper ad futuram uitam, tùm per gloriam apud posteros propagandam, tùm apud Deum in aeternitate fruendam. Siquidem ex mirabili mundi totius ordine, eius tandem cognouere rectorem, & ante omnia cognatum amauerunt. Tibi uerò gloriam per secula cuncta futuram, magnanimitas, magnificentia, uictoria perpetua pollicentur. Vitam quoque apud Deum in aeuo beatam diuina clementia, insigni pietati fuae iustitiaeque promittit. Vitam denique prosperam inter mortales satisque longam (quantum ex indicijs quibusdam mihi licuit coniectare) felicia tibi sydera decreuerunt. Vt autem quod pollicentur id & praestent firmissima fide, & cumulo insuper prorogent pleniore, diligentia tua & medicorum Astrologorumque cura efficere proculdubio potest. Iam uerò id posse scientia & pru dentia fieri, doctissimi quique Astrologi ac Medici confitentur. Quum igitur inter Plotini libros magno Laurentio Medici destinatos, in librum Plotini de fauore coelitus hau riendo tractantem, nuper commentarium composuissem, inter caetera in eum nostra com mentaria numeratum, id quidem seligere nunc, Laurentio quidem ipso probante, atque maiestati tuae potissimum dedicare decreui. Spero equidem dum uitae tuae prosperitatique consulam, uitae interim, & splendori seculi nostri, & humani generis consulturum. Atque ut ualetudini prosperitatique regiae ualidius haec nostra prodessent, per ualorem ipsum mittenda putaui. Hunc tu igitur Valorem nostrum clementissime rex complectere precor. Tantùm enim natura, uirtus, authoritas tua ualet, ut absque te nequeat, uel ualor ipse ualere. X. Iulij. M. CCCC. LXXXIX. Florentiae. Li MARSILII ad Lectorem sequentis exhortatio. Alue hospes ingeniose. Salue iterum quisquis es salutis auidus, qui nostra ad limina tendis. Vide precor hospes cupide primùm, quàm ho spitalis sim. Intrantis erat certe, salutem statim hospitio dicere. Ego uerò salute praeueniens, mox prospectum saluere te iussi. Intrantem & adhuc ignotum perlibenter excepi. Trahentem apud me moras, promissa (si Deus aspirauit) salute donabo. Hospitium ergo nactus es amicum quidem omnibus, & amoris erga te nunc plenum.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
