# Opera omnia 530-2

Ficino, Opera omnia, MARSILII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/530-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/530-2

MARSILII Florentini, liber de uita coelitus comparanda, compositum ab eodem inter Commentaria eiusdem in Plotinum. In quo consistat secundùm Plotinum uirtus fauorem coelitus attrahens, scilicet in eo quod anima mundi & stellarum daemonumque animae facilè alliciuntur corporum formis accommodatis. Cap. Itantum haec duo sint in mundo, hinc quidem intellectus, inde uerò corpus, sed absit anima, tunc neque intellectus trahetur ad corpus (immobilis enim est omnino, caretque affectu motionis principio, tanquam à corpore longissimè distans) neque corpus trahetur ad intellectum, uelut ad motum per se inefficax & ineptum, longeque ab intellectu remotum. Verum si interponatur anima utrique conformis, facile utrinque & ad utraque fiet attractus. Primo quidem ipsa omnium facillime ducimur, quoniam primum mobile est, & ex se, & sponte mobile. Praeterea quum (sicut dixi) media rerum omnia suo in se modo continet, & utrinque ratione propinqua.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
