# Opera omnia 531.5

Ficino, Opera omnia, MARSILII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/531.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/531.5

In stellis autem, figuris, partibus, proprietatibus, omnes rerum inferiorum species continentur & proprietates earum. Vniuersale uerò figuras octo posuit atque quadraginta, scilicet in zodiaco duodecim, extra uerò sex atque triginta. Item in zodiaco triginta sex ad numerum facierum. Rursus ibidem ter centum atque sexaginta ad numerum graduum. In quouis enim gradu sunt stellae plures, ex quibus ibi conficiuntur imagines. Similiter imagines, extra zodiacum in plures diuisit figuras, pro facierum ibidem graduumque suorum numero. Constituit denique ab imaginibus his uniuersalibus ad uniuersales imagines habitudines & proportiones quasdam, quae ipsae quoque imagines illic existunt.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
