# Opera omnia 532.5-7

Ficino, Opera omnia, 532.5 to 532.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/532.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/532.5

Praeterea sicut alimenta ritè in nobis assumpta, per se non uiua, rediguntur per spiritum nostrum ad uitae nostrae formam, sic & corpora nostra ritae accommodata corpore spirituique mundano, uidelicet per res mundanas, & per nostrum spiritum, hauriunt ex uita mundana quamplurimum. Si uo lueris ut alimentum rapiat prae caeteris formam cerebri tui uel iecoris atque stomachi, simile quantum potes accipe alimentum, id est cerebrum, & iecur, & stomachum animalium ab humana natura non longè distantium. Si optas corpus tuum atque spiritum ex aliquo mundi membro, uidelicet ex Sole, uirtutem accipere, quaere quae ante alia sunt Solaria inter metalla lapillosque, magis autem inter plantas, sed inter animalia magis, maximè inter homines. Similiora enim tibi magis proculdubio conferunt. Haec & extra sunt exhibenda, & intus pro uiribus assumenda, praesertim in die & hora Solis, & Sole in figura coeli regnante, Solaria uero sunt omnia ex lapillis & floribus quae heliotropia nominantur, quia uertuntur ad Solem. Item aurum & auripigmentum, aureique colores, chrysolitus, carbunculus, myrrha, thus, muscus, ambra, balsamum, mel flauum, calamus aromaticus, crocus, spicanardi, cinamomum, lignum aloes, caeteraque aromata, Aries Astur, gallus, olor, leo, cantharis, crocodilus, homines flaui, crispi, saepe calui, ma gnanimi, superiora partim cibarijs, partim unguentis suffumigationibus, partim usui accommodari possunt. Haec sentienda, & cogitanda frequenter, & in primis amanda. Et luminis plurimum est quaerendum. Si dubites uentrem ab iecoris fomento destitui, trahe ad uentrem iecoris facultatem, tum frictionibus, tùm fomentis per ea quae iecori congruunt, per cicoream, endiuiam, spodium, & cupatorium, & hepaticum, atque hepata.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
