# Opera omnia 533

Ficino, Opera omnia, Cap. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/533
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/533

Sed quęres interea, si elementa atque animantes generant aliquid simile suo quodam spiritu, cur lapides & metalla non generant, quae inter elementa & animantes media sunt? Quia uidelicet spi ritus in eis crassiori materia cohibetur. Quasi quando ritè secernatur, secretusque conseruetur, tanquam seminaria uirtus poterit sibi simile generare, si modo materiae cuidam adhibeatur generis eiusdem, qualem spiritum physici diligenter sublimatione quadam ad ignem ex auro secernentes, cuiuis metallorum adhibebunt, aurumque efficient. Talem utique spiritum ex auro uel ex alio rite tractum atque seruatum Elixer, Arabes Astrologi nominant. Sed ad mundi spiritum redeamus, per quem mundus generat omnia, quandoquidem & per spiritum proprium omnia generant, quem, tùm coelum, tum quintam essentiam possumus appellare. Quis talis fermè est in corpore mundi, qualis in nostro noster. Hoc in primis excepto, quod anima mundi hunc non trahit ex quatuor elementis tanquam humoribus suis, sicut ex nostris nostra, imò proximè (ut Platonicè siue Plotinice loquar) ex uirtute sua procreat genitali, quasi tu mens, & simul cum eo stellas, statimque per eum parit quatuor elementa, quasi in illius spititus uirtute sint omnia. Ipse uerò est corpus tenuissimum, quasi non corpus, & quasi iam anima. Item quasi non anima & quasi iam corpus. In eius uirtute minimum est naturę terrenae, plus autem aqueę, plus item aëriae, rursus igneae stellarisque quamplurimum. Ad horum graduum mensuras, ipsae quantitates stellarum elementorumque prodierunt. Ipse uero ubique uiget in omnibus generationis omnis proximus author atque motus, de quo ille: Spiritus intus alit. Totus est suapte natura lucidus calidusque, & humidus atque uiuificus, ex dotibus animae superioribus dotes eiusmodi nactus. Quem plurimum hausisse Appollonium Theanaeum, testificatus est Indus Hiarchas dicens: Mirari nemo debecô Appolloni te diuinandi scientiam consecutum, quum tantum aetheris in anima geras. Quod spiritus noster hauriat mundi spiritum per radios Solis & louis, & quatenus ipse fiat solaris & louialis.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
