Latin
Cap. III
Ficino, Opera omnia 534-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. III. Rofectò mundanum corpus quantum ex motu generationeque apparet, est ubique Puiuum, quod Indorum Philosophi probant ex eo, quod passim ex se uiuentia generet. Ergo per animam uiuit ubique sibi praesentem, ac prorsus accommodatam. Igitur inter mundi corpus tractabile, &ex parte caducum, atque ipsam eius animam, cuius natura nimium ab eiusmodi corpore distat, inest ubique spiritus, sicut inter animam &corpus in nobis, si modo ubique uita est communicata semper ab anima corpori crassiori. Talis namque spiritus necessariò requiritur tanquam medium, quo anima diuina &adsit corpori crassiori, &uitam eidem penitus largiatur. Corpus autem omne facilè tibi sensibile, tanquam sensibus tuis accommodatum, crassius est, &ab anima diuinissima longè degenerans. Opus est igitur excellentioris corporis adminicu lo quasi non corporis. Proinde scimus uiuentia omnia tàm plantas, quàm animalia, per quendam spiritum huic simile uiuere atque generare. Atque interelementa, quod maximè spiritale est, uelocissime generare, perpetuoque moueri quasi uiuens.