# Opera omnia 54.1-4

Ficino, Opera omnia, 54.1 to 54.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/54.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/54.1

Voniam uerò uarias quotidie huius uestrae calamitatis causas diligenter exco gitatis, quo caedis Christianae culpam subterfugiatis, rem omnem ab initio re petentes in tria capita colligamus. Tria potissimum in eo scelere, cuius culpa dispersi estis, concurrere oporterenecessarium arbitramur. Primum quidem illud, quod ab initio tetigimus, quòd uidelicet multo grauius sit, quàm ea culpa, ob quam olim in Babyloniam dispersi fuistis, & tanto saltem grauius, quantò conditio uestra pòst lesum deterior est, quàm in ea dispersione. Calamitas haec a caede uestrorum inenarrabili, & uilissima uenditione traditur incepisse, saepè quidem alias, & grauiter ante Titum, & pòst lesum, maxime uerò Hierusalem sub Tito, & in Mesopotamia sub Traiano, & Biter, sub Adriano, passimque sub Gallo, quod quidem in ea, quae an te Christum fuit non contigit. Addite quòd Claudio ultra caeteras calamitates etiam fa me extrema, ut inquit Lucas, uos Deus oppressit, quàm quidem Claudij tempore magnam fuisse in ludaea etiam losephus asserit. Rursus in alijs dispersionibus duces uestri generis honoratos passim habebatis, legitimumque sacrorum uestrorum cultum integrum seruabatis, in hac uerò nequaquam. Praeterea uos Deus tunc Prophetarum missione con solabatur, qui uel citam liberationem pollicebantur, qualis Hieremias, atque Ezechiel, uel iam instantem monstrabant, qualis Daniel, Esdras, Aggeus, & Zacharias. Ex quo appa ret, Deum uos tunc tanquam filios habuisse, non ut hodie tanquam hostes. Nullum enim pòst lesum Prophetam habetis, quòd uobis minatus est Psalmus: Iam non est Propheta, & uos non cognoscet amplius. Cur Deus uos uita, maxima ex parte, atque Sacerdotio, regno Prophetis iamdiu omnino priuauit? Vt ostenderet uos omnis diuinae spei, haereditatisque expertes, tanquam rebelles iam pridem reprobauisse. Quomodo ergo Messiam ab eo expectare potestis? à quo Messię praecones, & similitudines mimime im petraris. Postremo aliàs ad breue quoddam tempus, & ad regiones quasdam, pòst lesum ad longissimum, imò ad uniuersum, perque omnem orbem estis exterminati, utpote qui in Deum ipsum, qui semper & ubique est, cum peremistis lesum, proprie deliquistis, cum occidistis Prophetas, in Dei nuncios peccauistis, cum coluistis idola, regnum Deo quantum in uobis fuit, abstulistis, quid reliqui uobis supererat, nisi ut in personam Dei propriam saeuiretis?

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
