Latin
54.5 to 54.8
Ficino, Opera omnia 54.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Si igitur occidentes lesum scelus commisistis, Prophetarum caede &idololatria majus, tunc certè saeuistis in Deum, atque econuerso, si quando ma nus in Deum impias iniecistis, tunc solum id geri potuit, cum iniecistis in lesum, qui solus in orbe terrarum solis uirtutibus, prodigijsque esse se uerum summi Dei filium, Deunque monstrauit. De primo hactenus dictum sit. Secundo uerò loco ad culpam hanc uestram, ob quam miseri exulatis pertinet, ut uobis omnibus, ubique, &semper communis sit, singuli enim continuè ubique Gentium miseram uitam ducitis. Nullum aliud uerò scelus excogitari potest, quo singuli, assidueque infecti sitis, nisi quòd uitam lesu suorumque discipulorum improbatis, caedem uerò probatis, quam ob causam Christianae caedis participes estis, quod quidem ita tetigit Hieremias: Quid uultis mecum iudi cio contendere? omnes enim uos deliquistis in me. Cum uerò uitulum in orbe fabricatum, uel Prophetarum caedes, uel alia quaeuis maiorum uestrorum immania scelera uituperetis? careatisque omni inclinatione, seu ad Prophetas occidendos, seu ad idola sabricanda, sequitur ut nullo modo scelerum illorum propriè participes sitis. Delirant igi tur qui uos propter idola culta, uel Prophetas occisos hac calamitate pressos existimant. Tertium uerò, quod ad culpam tantae miserię causam attinet, esse uidetur, ut occulta sit, uobisque ignota, siquidem in libro illo Talmutico, qui inscribitur Magnila, quaeritur cur in Babylonia peregrinantibus, afflictionis terminus praedictus fuit, quod ita Hieremias testificatur. Postquam completiffuerint in Babylone septuaginta anni, uisitabo uos. Peregrinantibus autem pòst Titum, nullus unquam miseriarum praedictus est finis. Ad hoc ibi sic breuiter respondetur. Tunc illis finis malorum ostensus est, quemadmodum &culpa, ob quam mala petiebantur aperta, his autem quibus ignota culpa est, ignotus &finis, hęc ibi. Nullum uerò aliud commune scelus uestrum omnino est omnibus uobis ignotum, praeter id, quòd in lesum uestri commiserunt, ac uos approbatis.