# Opera omnia 540.1-4

Ficino, Opera omnia, 540.1 to 540.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/540.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/540.1

Cap. VII. COtum quemadmodum diximus corpus fouere poteris, caput uerò potissimum, si Planetas obseruaueris in Ariete, uel in suo quenque domicilio primo. Praecordia si in Leone. Stomachum iecurque, si in Cancro atque Sagittario, aut saltem in Virgine. Et acceperis ea quae propriè membrum petunt. Expedit quoque nosse, quae quisque Planeta membra in signo quolibet habeat. Potes etiam propriè pro aetatis discrimine consulere unicuique, per quatuor aetates Lunae. Haec enim à Nouilunio usque ad quadraturam primam iuuenis est. Deinde ad plenilunium est iuuenis atque uirilis. Hinc ad quadiaturam alteram, uirilis simul atque senilis. Inde usque ad coniunctionem est senilis. Aetatem itaque Lunae feliciter aetati curandi corporis adhibebis, si tunc aspectu eius ad aliquantum trium Gratiarum acceperis. Qui sane aspectus Lunae semper, & cito, gratiosa largitur. Neque tamen facilè admodum diuturna uel maxima, nisi praeter intuitum Lunae, etiam ipsae Gratiae mutuò se conspiciantiam, uel propè modum conspecturae sint, aut tres ipsae aut duae. In primis uerò diuturna praebent signa fixa. Leo scilicet, Aquarius, Taurus, Scorpius. Si fortè non possis in praesentia Lunam ad Planetas gratiosos opportunè dirigere, stellas elige fixas gratiarum naturam, id est, louis aut Veneris aut Solis, habentes, & ad eas directam Lunam elige. Tutius tamen est, Lunam interea louem propemodum adire uel Venerem. Stellae namque fixae si solae spectent, proportionem humanam, id est, unius hominis, nimis exuperant. Proportionem uero cum ciuitatibus moderatiorem habent. De uirtutibus & usu stellarum fixarum. Cap. XIII. Radunt Astrologi maiores quasdam stellas à Mercurio compertas, autoritatem habere quamplurimam. Qualis est in Arietis gradu XXII. umbilicus Andromedae, Mercurialis atque Venereus. Item in TauriX VIII. caput Algol, naturam Saturni possidens, atque louis. Cui subesse uolunt adamantem & artemisiam, & audaciam uictoriamque praestare. In eiusdem gradu XXII. Pleiades, Lunare sidus & Martium. Cui subijciunt crystallum, herbam diacedon, semen foeniculi. Conferre putant ad acuendum uisum. Quod autem nonnulli dicunt conducere ad daemones conuocan dos, figmentum esse iudico.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
