Latin
Cap. VII
Ficino, Opera omnia 541
Unproofread scanNot analysed yet
Quod autem excantandi autoritatem afferre dicant, nihilipendo. In Aquarij XVI. cauda Capricorni Saturnia, Mercurialisque. Quam sequitur Calcidonius, maiorana, nepita, aitemilia, mandragora. Praestare in causis gratiam opinantur, diuitias augere, hominem ac domum inco lumem reddere. In Piscium tertio humerus equi louialis &Martius. Thebit Philosophus docet ad captandam alicuius stellae modo dictae uirtutem, lapidem eius accipere, heibamque eiusdem, annulumque aureum facere uel argenteum, in quo lapillum inseras herba subiecta gerasque tangentem. Id autem efficias quando Luna subit stellam, aut aspicit aspectu trino uel sextili. Et stella in medio percurrit coelo uel ascendente. Egoue rò quae ad eiusmodi stellas attinent, in formam potius medicinae, quàm annuli componerem, intrinsecus uel extrinsecus adhibendae, opportunitate uidelicet praedicti tempo ris obseruata. Tametsi prisci annulos magnifecerint. Nam Damis &Philostratus narrant, Hiarcham sapientum Indorum principem simili quadam ratione septem annulos confecisse, stellarum septem nominibus appellatos eosque Apollonio Theanaeo dedisse. Qui deinde singulos diebus singulis gestauerit, iuxta dierum nomina hos distinguens. Dixisse uerò Hiarcham Apollonio, auum suum Philosophum annos centum atque triginia uixisse, eiusmodi forsan coelesti munere fretum. Quo &Apollonius deinde usus, centesimo eriam anno, ut aiunt, iuuenem praeferebat. Denique li quid eiusmodi annuli uirtutis habent ex alto, id quidem non tàm ad animam, uel ad crassam corpus pertinere arbitror. quàm ad spiritum, calefacto paulatim annulo, sic inde uel sic affectum, ut firmior efficiatur, aut clarior, uehementior, aut mitior, seuerior, aut laetior. Quae quidem affectiones in corpus quidem omnino, &in animam sensualem quodammodo, plerunque indulgentem corpori transeunt. Quod autem aduersum daemonas aut hostes, aut ad principium gratiam profuturos anulos pollicentur, uel fictum est, uel inde deductum, quod spiritum intentum, firmumque efficiant, uel etiam mansuetum, obsequioque amabilem, atque gratiosum. Iam uerò si quid coelestia praeter corpoream ualetudinem, conserre ad ingenium, artem, fortunam dicerem, ab Aquinate Thoma nostro non dissiderem, qui in libro contra Gentiles tertio probat à corporibus coelestibus imprimi nonnihil in corpore nostro, cuius munere disponamur ad eligendum saepè quod melius est, etiam si rationem finemque nesciamus. Qua quidem in re bene fortunatos appellat, atque (consentiente Aristotele) bene natos. Addit etiam uirtute coelestifieri nonnullos in quibusdam artium effectibus efficaces (ut eius uerbis utar) sicut miles in uincendo, agricola in plan tando, medicus in sanando, felices. At enim sicut herbae lapidesque mirabiles quasdam ultra naturam elementa rem uires coelitus habent, sic homines quoque in artibus nonnullos habere. Mihi uerò satis fuerit factum, si coelestia quomodocunque quasi per medicinas, siue interiores, siue exteriores, ad prosperam conferant ualetudinem, dummodo interea salutem corporis perquirentes, iacturam nullam salutis animae faciamus. Ni hil omnino tentemus à sancta religione prohibitum. Praeterea in opere quouis conficiendo, fructum operis ab eo speremus atque petamus in primis, qui &coelestia, &quae continentur coelo fecit, &uirtute donauit, mouetque semper atque conseruat. De dignitatibus Planetarum in signis ad usum medicinarum