Latin
543.1 to 543.4
Ficino, Opera omnia 543.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Praeterea medicum electurus, Saturnium Martialemque declinare iubent, eumque perquirere, in cuius genitura domus sexta per aspectum Solis, uel per Venerem aut louem, quomodocunque fuerit fortunatam. Infortunatum uerò dicimus signum uel Planetam per Saturnum aut Martem, nisi propria domicilia sint uel regna, quando uidelicet, uel ibi sunt, uel illuc aspiciunt opposito uel quadrato. Oppositum uero aspectum dicimus inter illa quae interuallo discrepant, quàm longissimo. Quadratum uerò, ubi hoc ab illo quarta parte coeli, id est, signorum trium spacio distant. Minus tamen per coniunctionem oppositum quadratum Saturnum &Mars Planetis alijs nocent, quando tanquam hospites eos domicilio, uel regno suo terminoue suscipiunt. Quemadmodum Planetae felices magis prosunt, quando per sextilem trinumune aspectum atque coniunctionem etiam, ut diximus, sic excipiunt. Solis tamen coniunctionem Planetę uerentur, aspectu gaudent, trino uidelicet uel sextili. Proinde necessarium est meminisse, Arietem pręesse capiti, atque faciei, Taurum collo, Geminos brachijs atque humeris, Canerum pectori, pul monibus, stomacho, lacertis, Leonem cordi &stomacno, atque secori, &dorso, &costis posterioribus, Virginem intestinis &fundo stomachi, Libram renibus &foemori atque natibus, Scorpionem genitalibus, uuluae, matrici, Sagittarium foemori atque subinguinibus, Capricornum genibus, Aquarium cruribus tibijsque, Pisces pedibus. Huius enim ordinis memor cauebis membrum tangere ferro, uel igne, uel cucurbitalis, quando Lu na sub eius signo discurrit. Tunc enim auget Luna humores in membro, quorum affluentia, &consolidationem prohibet, &grauat membri uirtutem. Obseruabis autem tunc membrum remedijs quibusdam amicis, uel extra, uel intus adhibitis, opportunè feliciterque fouere. Expedit uero nosse quod signum ascenderit tibi nascenti. Nam praeter Arietem hoc etiam tibi caput significat, atque in hoc Luna tibi caput aspicit. Praeterea quando Luna Arietem subit, opportunè balnea tentas &lauacra. Quando Cancrum, feliciter minuè sanguinem medicinam accipe, praesertim electuarij formam. Quando est in Leone, ne prouoca uomitum. Cum in Libra, clysteribus apta est. In Scorpione, balnea nec tentes. Sunt qui medicinam soluturam dare nec prohibent, neque iubent.