# Opera omnia 543.5-6

Ficino, Opera omnia, 543.5 to 543.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/543.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/543.5

In Capricorno, medicinam sumere nocet. Similiter in Aquario. In Piscibus uerò prodest. Quae uerò membra in quouis signo unusquisque habeat Planetarum, etsi scitu necessarium est, tamen narratu prolixum. Neque uerò in purificatione alui latere nos debet Ptolemaei praeceptum. Medicinam acciperem purgatoriam, quando Luna est in Cancro, Piscibus, Scorpione, probamus, praesertim si dominus signi tunc ascendentis applicat se Planetae sub terra currenti. Sin autem ascendentis dominus coniungatur interea supra caput cum Planeta medium tenente coelum, nausea statim & uomitus incitabitur. Denique concludamus cum Galeno, Astrologiam esse medico necessariam, qui de criticis diebus disputans ait: certam esse Aegyptiorum sententiam, id est, Lunam significare affectionem indies, aegrotantis atque sani, adeò ut si misceantur cum Luna radij louis & Ve neris, bene afficiatur uterque. Sin autem Saturni uel Martis, contraria ratione se habeat. Sed latius iam peruagati, ad spiritum tandem & uitam atque Gratias reuertamur. Quibus M λ ἡ Quibus modis spiritus noster haurire plurimum poßit de spiritu uitaque mundi. Et qui Planetae spiritum procreent atque recreent.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
