# Opera omnia 544.1-4

Ficino, Opera omnia, 544.1 to 544.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/544.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/544.1

Cap. IX. pertineant. Vc uerò tendunt haec omnia, ut spiritus nosterritè per naturalia praeparatus atque purgarus accipiat ab ipso uitae mundanae spiritu plurimum per radios stellarum opportune susceptos. Vita quidem mundi omnibus insita, propagatur euiden ter in herbas & arbores, quasi pilos sui corporis atque capillos. Tum & insuper in lapides & metalla, uelutdentes & ossa. Pullulat quoque in uiuentes conchas, terrae & lapidibus adhęrentes. Haec enim non tam propria, quàm ipsi communi totius uita uiuunt. Quae sanè communis uita, multò etiam magis super terram in corporibus uiget subtilioribus tanquam propinquioribus animae. Per cuius uigorem insimum aqua, aër, ignis uiuentia sua possident, atque mouentur. Vita haec aërem ignemque etiam magis, quàm terram, & aquam fouet agitatque perpetuo motu. Et denique coelestia corpora, quasi mundi caput, uel cor, uel oculos quam maximè uegetat. Vnde per stellas uelut oculos, radios non uisibiles solum, sed etiam uisuales usquequaque diffundit. Quibus more Struthij, ut diximus alibi, inferiora conspicit, fouetque uidendo, imò etiam ita tangendo generat & format omnifariam atque mouet. Igitur ad motum nitentis aquae, sereni quoque aëris, ignisque moderatè distantis, atque coeli, motum mundanae uitae suscipies, si ipse quoque leniter & fermè similiter mouearis, quosdam pro uiribus gyros agens, uertigine deuitata, coelestia lustrans oculis, mente uersans. Item frequenti quodam usu Planetarum, similiterque uiuentium potes è mundi spiritu plurimum haurire. Praesertim si adhuc uiuentibus recentibusque & matri terrae, quasi adhuc haerentibus nutriaris, atque fouearis. Inter Planetas suauiter redolentes, uel saltem non male olentes uerseris, quàm frequentissimè. Omnes enim herbę, flores, arbor, poma redolet, quamuis saepe minus animaduertas. Quo quidem odore quasi flatu spirituque uitae mundanae te undique recreant atque uegetant. Spi ritum inquam tuum odoribus eiusmodi natura simillimum, perque spiritum medium inter corpus & animam, facilè corpus quoque reficiunt, & animae mirificè prosunt. Inter haec diutissime diurno tempore sub diuo uersaberis, quatenus tutò, uel commodè fieri potest, in regionibus altis & serenis atque temperatis. Sic enim Solis stellarumque radij expeditius puriusque undique te contingunt, spiritumque tuum complent mundi spiritu per radios uberius emicante. Praeterea naturalis ipse motus aëris, qui perpetuus est in orbem, quamuis ob lenitatem suam, consuetudinemque diuturnam uix percipiatur ab ullo, te die sub diuo deambulantem, habitantemque in parentibus editisque locis libere lambit, penetratque purè, ac motum uigoremque spiritui tuo mundanum mirificè praestat. Dixit equidem die, compertum enim habemus nocturnum aërem esse spiritibus inimicum.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
