Latin
544.5 to 544.7
Ficino, Opera omnia 544.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Confert autem diurni usus, praesertim si plurimum in aperto deambulans, deuites primo quidem nimiam aëris intemperiem, deinde frequentius mouearis in eo, quando praeter temperiem &serenitatem eius, stellarum positio magis est hominibus salutaris. Item si loca eligas prae caeteris odorifera, per quae situm quotidie mutes, &ipse quasi continue, &leniter mouearis. Mutare locum quamuis semper cum delectu praecepi, quoniam bona coelestium &uniuersae naturae apud nos sunt rebus locisque alijs passim, atque alijs distributa, quibus denique omnibus est fruendum. Mitto quod uarietas taedium prohibet, spiritibus inimicum, propriumque Saturno. Voluptatem uerò affert, per quam (ut ita dixerim) Venus ipsa uoluptatis amica uenit in spiritum, atque quod eius officium est, hunc statim ingressa propagat. Summatim uerò si quis consideret Paradisum, &pomi uitae usum apud Mosen. Item similem uictum à Platone positum in Phaedone, &quae Plinius de populis ait odore uiuentibus, intelliget esse uera quae dicimus. Sed ad naturam spiritus descendamus. Spiritus qualitas est proculdubio louia, cuius tempore nobis infunditur. Est &Solaris. Iupiter enim hunc infundit, quatenus ingentem Solis in se temperat potestatem. Item alia quoque ratione louia est, quoniam calida est &humida, &calore abundat, potius quàm humore, nasciturque sanguine, &uapor quidem sanguineus appellatur. Rursus quoniam feruet, &subtilis est admodum atque lucens, orturque à corde, Solaris proculdubio iudicatur. Habet quodammodo Veneream in se uirtutem. Nam motu Venereo prorsus exundat, profluit, transfertur, prolemque propagat, ad uoluptatem cuiuslibet sensus se dilatat refugitque do lorem. Summatim uerò, spiritus quatenus corpori ad uitam &motum propagationemque conducit, louius, Venereus, Solaris existimatur. Quatenus animo ad sensum imaginationemque ministrat, Solaris Mercurialisque censetur, &ubique Mercurialis existit, quandoquidem adeò mobilis est, &tam facile conuertibilis, atque formabilis.