# Opera omnia 546.1-4

Ficino, Opera omnia, 546.1 to 546.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/546.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/546.1

Saturni, Martis, Lunae, sanus communiter spiritus non multum habet, alioquin ex illo saepè stupidus, ex hoc furiosus, ex hac obtusus quodammodo foret. Quamobrem Lunaria quidem uelut crassiora simulque humidiora à subtili & uolatili natura spiritus sunt admodum aliena. Quae uerò Saturnalia multum, atque nimium Martialia sunt, quasi uenena sunt, spiritui naturaliter inimica. Illa quidem ob extremam frigiditatem atque siccitatem, haec autem ob siccitatem, caloremque edacem. Iouia igitur & Solaris in primis, deinde Mercurialis & quodammodo Venerea, spiritus natura censetur. Distinctione uerò praecipua, spiritus quidem naturalis loui propriè dedicatur, uitalis autem Soli, animalis uerò Mercurio. Quando igitur res postulat aliquem è tribus spiritum adiuuare, patrono tunc suo infortunato, uel debili, non facile clientulo succurrere poteris. Difficillimè uerò spiritui animali, dum Mercurius infeliciter est affectus, qui tantam in animali spiritu authoritatem habet, ut caduceo quodam suo animos tùm consopire, tùm suscitare dicatur, id est, suo quodam aspectu sic aut aliter se habente obtundere ingenium, uel acuere, debilitare, siue corroborare, uexare uel sedare mirificè possit. Tu igitur quoties spiritum aliquem studes excolere, non modo patronum suum obseruabis fortunatum atque potentem, sed etiam Lunam eliges ad hunc oportunè directam. Non creatur autem neque recreatur ali quando propriè per influxum Saturni solum substantia spiritus, sed semper ab externis ad intima, & saepè ab imis reuocatur ad summa. Vnde ad secretiora & altiora contemplanda conducit. Potest tamen, etsi rarò, uis Martis atque Saturni, spiritui tanquam medi cina prodesse, uel calefaciendo quum opus fuerit, & excitandò atque dilatando, uel uicissim nimis uolatilem coërcendo. Per ea uerò potissimùm, quae quatuor illis Planetis consentanea sunt, creatur natura spiritus atque recreatur. Verum si ad Solaria quaelibet ualde & absque delectu declines, exacues illum, & exiccabis tandem atque dissolues, si similiter ad Venerea, liquefacies paulatim, uel obtundes. Si confidas tantum Mercurialibus, parum admodum inde proficies. Etit igitur operaeprecium louialibus uti quamplurimùm, eisque reliqua mediocriter admiscere, ac frequentius uti rebus, quę uel his omnibus aequè sint communes, uel propriè loui. Nam hae quoque omnibus quodammodo sunt communes.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
