Latin
546.5 to 546.7
Ficino, Opera omnia 546.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Communiter autem ad hos omnes attinent, quae substantiam habent, nec igneam nimis, nec prorsus terream, nec simpliciter aqueam, nec acutissimam, nec obtusissimam qualitatem, sed mediocrem &tactu leuem, &quodammodo mollem, uel saltem non duram, siue asperam, item gustu quodammodo dulcem olfactu suauem, uisu gratam, auditu blandam atque iucundam, cogitatu laetam. Dulcedo igitur quaedam saporis, &gratia his omnibus est communis. Si dulcedo quasi aquea est &simul pinguis, ad Venerem magis attinet, si quasi insipida, uel aliquantum austera, potius ad Mer curium, atque haec spiritui non multum prosunt, necessaria tamen sunt interdum ad hebetandum nimium eius acumen. Si dulcedo manifesta sit atque subtilis, &paulum habeat styptici acutique saporis louialis propriè iudicatur. Cui congruit substantia dulcis amyg dalae, pinei nucle auellanae, pistacij, amidi, glycyrthizae, passularum, uitelli oui, carnium gallinacei pulli, fasianorum, pauonum, perdicum, similiumque, item radicum been, atque enulae. Rursum uini odoriferi clari, aliquantum dulcis, &styptici, sacchari candidissimi, tritici albissimi. Ad louem pertinet etiam manna, si modo myrobalani infusa uirture fir metur, alioquin non minùs ad Venerem attinet quàm ad louem. Haec est utique substantia dulcedoque louis propria, quae sanè spiritui creando &recreando ante omnia confert. louia uerò plurimum sunt omnia, quae in libro de longa uita diximus, &seruare iuuentutem, &senibus salubria fore. Sin autem dulcedo admodum pauca sit, multumque acuti stypticique habeat, uel etiam nonnihil amari, Solaris esse censetur. Similis quaedam ratio est, &distinctio de odoribus. Hi enim saporum germani sunt. Similis etiam de coloribus.