Latin
547.1 to 547.4
Ficino, Opera omnia 547.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XII. Vum uerò dicimus, spiritum exponi gratijs per illa quae sunt gratiarum, non solum per qualitates, quę uidentur, audiuntur, odorantur, gustantur, sed etiam per illas quae tanguntur accommodari putamus. Memento igitur calidum in primo gradu louis esse, in secundo Solis cum loue, in tertio Martis cum Sole, in quarto Martis. Frigidum in primo Veneris, in secundo Lunae, in tertio Lunae cum Saturno, in quarto Saturni. Humidum in primo Mercurij cum loue, in secundo Veneris cum Luna, in tertio Lunae cum Venere, in quarto Lunae, quando Ve neri Mercurioque coniungitur. Siccum in primo louis, in secundo Mercurij cum Sole, in tertio Solis cum Marte, in quarto Martis cum Saturno. Summatim ex qualitatibus Planetarum, quas Ptolemaeus scribit in Quadripartito, colligimus harmoniam ex cun ctis conflatam ad calorem humoremque declinare. Calor enim Martis ingens atque Solis &temperatus louis, ingentem superat Saturni frigiditatem, &Veneris Lunaeque exiguam, ita ut caloribi frigus excedat. Item humiditas Lunae Venerisque plurima &propinqua nobis atque temperata, louis siccitatem Saturni Martisque multam superat, &temperatam Solis. Cum igitur humorque frigori siccoque dominantur, atque similiter calor humori. Quemadmodum in sani corporis homine ad coelestem consonantiam temperato ex ca lore &siccitate cordis, item calore &humore iecoris, rursum frigore &humore cerebri, coalescit complexio quaedam ad calorem humoremque uergens, mediocriter calore regnante. Calor enim cordis &iecoris, frigus cerebri superat. Item humor iecoris atque cerebri siccitatem cordis excedit. Neque uerò praetermissum à nobis uelim, talem existere ex stellis fixis harmoniam cunctis communem, qualem diximus ex Planetis, hos enim illis similes Astrologi putant. Quorsum haec? Vt memineris spititum corpusque nostrum per temperiem quandam ad calorem humoremque uergentem, uel natura constantem, uel quaesitam accommodari posse coelestibus, sibique coelestia uendicare. Neque tamen dicimus spiritum nostrum coelestibus duntaxat, per qualitates rerum notas sensibus praeparari, sed etiam multoque magis per proprietates quasdam rebus coelitus insitas, &sensibus nostris occultas, rationi uix denique notas. Nam quum proprietates eiusmodi, earumque effectus elementari uirtute constare non possint, consequens est à uita spirituque mundi per ipsos stellarum, radios singulariter proficisci, ideoque per eas spiritum affici, quamplurimum, atque quamprimum, coelestibusque influxibus uehementer exponi. Hac utique smaragdus, hiacynthus, saphyrus, topazius, rubinus, unicorni cornu, praecipuè ue rò lapis bezaar apud Arabes appellatus, occultis gratiarum proprietatibus praedita sunt.