# Opera omnia 547.5-8

Ficino, Opera omnia, 547.5 to 547.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/547.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/547.5

Et idcirco non solum intus assumpta, sed etiam si carnem tangant, ibique calefactu uirtutem suam promant, uim inde coelestem spiritibus inferunt, qua se contra pestem tuentur atque uenena. Quod autem haec similiaque tale aliquid agant uirture coelesti, id argumento est, quia etiam exiguo pondere sumpta non exiguum habent in agendo momentum. Quod elementari qualitati uix unquam est concessum, igni uidelicet ualde coelesti. Martialis enim uirtus ut agat multum, materiam desiderat multam. Formalis autem, etiam quum minima materia ualet plurimum. Simili uirtute in primis phoebea Paeonia carnem tangens, contra caducum morbum spiritus armas uapore ad eos intus infuso. Simili corallus & chalcidonius aduersum atrę bilis illusiones, louis pręcipuè Venerisque uirtute, caeteraque similiter eiusmodi quadam proprietate myrobalani iuuentutem seruant, acuuntque senes, & ingenio prosunt atque memoriae, propter louem in primis Satur ni temperatorem, atque Mercurium sensus amicum. Quam quidem arborem forte aliquis in paradiso ad uitam prorogandam extitisse putabit. Mercurio lapidem Achatem consecrant. Vnde Physici conueniunt, ad facundiam uisumque & contra uenena ualere. Serapio scribit eum qui hiacynthum uel ex eo sigillum gestat, esse à fulgure tutum, atque hanc uirtutem eius esse latissimè diuulgatam, quam si habet, ab loue putamus habere. Lapis aetites uel aquilinus habet à Lucina, id est, Venere atque Luna, ut admotus uuluae, partum mox & facilimè citet. Quod Rasis confirmante Serapione fiequenter se dicit expertum. Forsan & à Phoebo qui transfixis Pythonem, Cretaea Dictamus habet, ut & uenenosis obsistat, & ferrum e uulnere trahat. Solis uirtute zinziber infusum epulis arcetque syncopim. Gentiana canis rabiem sedat, fugatque serpentes. Verbena uaticinium praestare fertur, laetitiamque & experiationes & uisum. Ruta & zeduaria contra uenena Theriacam agunt. Thus uitalem & animalem spiritum aduersus hebetudinem, obliuionem, timorem, fulcit. Saluia uerò menthaque uirtute louis, illa quidem paralysim fugat, haec uerò odore roborat animum. Eadem uirtute Pentaghyllon resistit uenenis, eiusque folium bis quotidie unum uino hibitum curat Ephimeram, tria, tertianam, quatuor uerò quartanam. Hac herba sacerdotes antiqui propter puritatem suam in purificationibus utebantur. Agnus castus potestate Saturni Venereum sistit motum, laspis uerò sanguinem. Mirabiles autem prouenire solent effectus, ubi occultae proprietati proprietas seruit elementaris, uelut in myrobalano ad spiritum corpusque firmandum, non solùm uirtus illa coelestis agit, sed etiam styptica multum, nec parum aromatica uirtus, quae putrefactionem dissolutionemque mirificè prohibet, spiritumque corroborat.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
