Latin
547.9 to 547.11
Ficino, Opera omnia 547.9-11
Unproofread scanNot analysed yet
Iam uerò ut crocus petat cor, spiritum dilatet, prouocet risum, non solum occulta Solis uirrus mirabiliter efficit, sed ad idem quoque conducit ipsa natura croci subtilis, amplificabi lis, aromatica, lucida. Quod autem de simplicibus dico, de compositis similiter dictum intelligi uolo. Dic age theriaca quomodo contra uenenum nobis opituletur? Non edu cit illa uenenum, astringit enim aluum, non mutat omnino tàm subitò ueneni naturam, non enim haec adeò debilis est atque mutabilis, sed spiritum uitalem potius ualde tenuem, &mutabilem, subito conformi quadam ad ipsum proportione corroborat usque adeo, ut ipse iam ualidus tanquam agens, unà cum theriaca uelut instrumento partim superet uenenum, partim muntet, partim à praecordijs arceat. Sed qua nam proportione sine uirtute id efficit theriaca? louiali simulatque Phoebea, quam ex commixtione multarum rerum secundùm certam proportionem inuicem confusarum sibi uendicasse uidetur. Est autem in eo uirtus triplex. Haec ipsa inquam coelestis, quam modo dicebam. Item coelestis lestis alia prius in herbis aromatisque proprietas, quibus electis ipsa ritè componitur, quę uirtuti prius dictae subministrat ad idem. Est insuper alia uirtus in plerisque partibus eius, elementaris potius, quàm coelestis, ueruntamen talis ut spiritui muniendo conducat, sty pticam dico &aromaticam qualitatem. Illa quidem spiritum firmat, ista fouet.