# Opera omnia 547

Ficino, Opera omnia, Cap. IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/547
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/547

Colores sanè aquei, albi, uirides, aliquantum crocei, similes uiolarum, rosarum, liliorum coloribus, necnon odores eiusmodi Venerem referunt, & Lunam atque Mercurium, Colores uerò saphyrij, qui etiam dicuntur aërei, item purpurei pleniores, aurei argento mixti, & perpetuo uirides, louem. Ardentes autem crocei, aurei puri, purpurei clariores, Solem. Quilibet uerò colores si uiui sint, uel saltem sericij, magis stellares existunt. In metallis quoque & lapidibus atque uitris propter coelestem similitudinem sunt potentes. Sed ut redeamus ad louem, sapor & odor eius quasi est, qualis in aureo pomo persico, similique pyro, uel aranceo, & uino maluatico leuiore, leuique uernaceo, qualis in uiridi zinzibere, uel cinnamomo, uel dulci marathro, uel doronico, si haec plurimo saccharo condita gustentur. Nam quatuor haec, & nux muscata recens, sola si sunt, potius solaria sunt, Solaris & chariophilus & muscus, sed odoratu non gustu, aut aspectu. Ambra Solaris plurimùm atque louia. Crocus in omnibus est Solaris, tametsi color eius & odor apud Astrolo gos omnibus gratijs dedicatur, sapor autem ad Solem propriè pertinet. Denique omnia odorifera & aromatica, quatenus odorem gratum ferunt, ita ad louem Veneremque & Mercurium pertinent ut ad Solem, quamuis inter haec, acutiora magis ad Solem, obtusiora ad Venerem Mercuriumque potius, ad louemque propriè temperata, olfactu, gustu, auditu, uisu, tactu. Soni quinetiam cantusque grati, blandique ad gratias omnes spectant atque Mercurium. Minaces autem admodum atque flebiles Martem praeferunt & Saturnum. Neque uerò mireris nos multum coloribus, odoribus, uocibus attribuere. Nam sapores quidem ad spiritum praecipuè pertinent naturalem, odores autem potius ad uitalem animalemque, colores figurae, uoces ad animalem. Motus quoque animi, uel laetus, uel moestus, uel constans, spiritum ad similitudinem suam agitat uehementer. Animalem primo, per hunc uitalem, per hunc insuper naturalem. Spiritus tandem omnis, quia ob naturam quodammodo igneam, aëriamque omnino & lucidam atque mobilem, similis est luminibus, ideoque coloribus & uocibus aërijs, & odoribus motibusque animi, ideo per haec subitò in utranque partem mouetur atque formatur. Et qualis euadit ipse, talem uicissim efficit quodammodo affectum animi, & omnino corporis qualitatem. Denique cum primum per illa, quae gratiarum propria sunt, opportunè gratijs est expositus, utpote qui & naturaliter illis consentaneus erat, statim per illarum radios, tùm ubique uigentes, tum ipsi germanos, mirifica reportat munera gratiarum. Quòd res naturales atque etiam artificiosae habent uirtutes à stellis occultas, per quas spiritum nostrum stellis eiusdem exponunt.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
