# Opera omnia 548

Ficino, Opera omnia, Cap. XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/548
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/548

Mirabilem ergo theriaca uim nacta est contra properantem senectutem atque uenenum, tribus uidelicet in ea uirtutibus ad idem pariter conspirantibus, quarum una quidem est coelestis perartificiosam acquisita commixtionem, alia coelestis iterum, sed partibus eius na turalitet insita, alia prorsus elementaris. Sed illa quam prius dixi, coelitus acquisita, mul to etiam foret admirabilior si non solum proportione louia Solarique, & ex rebus eiusmodi conflaretur, sed etiam opportunum ad hoc, obseruatione coelestium, tempus eligeretur. Nam quemadmodum corpus se habet ad locum atque tempus, ita motus & actio se habet ad tempus. Sicut ergo certa passim corpora eorumque formae certis & locis, & temporibus coalescunt atque seruantur, sic & propriae quaedam actiones ex proprijs quibusdam temporibus efficaciam nanciscuntur. Idque in Alcibiade significat Socrates, & Proclus explicat. Quod sanè Pythagoras animaduertens, ipsum bonum perfectionemque rerum, opportunitatem cognominauit. Primum namque principium sic apud Pythagoram & Platonem omnium est mensura, ut alijs corporibus actionibusque alia loca distribuerit atque tempora. Vnde sicut res quaedam non alibi quàm hic, nec aliàs, quàm tunc propriè nascuntur feliciter & coalescunt, atque seruantur, sic & materialis actio, metus euentus talis, aut talis, non aliàs efficaciam sortitur, effectumque perfectum, quàm quando coelestium harmonia ad idem undique consonat, quae sanè harmonia tantam habere potestatem existimatur, ut non solum agricolarum laboribus, atque medicorum artificijs per herbas aromataque conflatis, sed etiam imaginibus, quae apud Astrologos ex metallis lapidibusque fiunt, uirtutem saepè mirificam largiatur. Sed imagines caput iam proprium exigunt. Quantum uerò ad horas pro actionibus & operibus eligendas pertinet, plurimum confirmatur à Ptolemaeo ubi ait in Centiloquio: Qui eligit quod melius est, nihilo differre uidetur ab eo, qui habet hoc ex natura. Quibus in uerbis tùm coelestium, tùm arbitrij electionisque nostrae potestatum confirmare uidetur. Albertus quoque Magnus inquit in Speculo: Non enim libertas arbitrij ex electione horae laudabilis coërce tur, sed potius in magnarum rerum inceptionibus electionem horae contemnere, est ar bitrij praecipitatio, non libertas. De uirtute imaginum secundùm antiquos, atque medicinarum coelitus

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
