# Opera omnia 549.4-6

Ficino, Opera omnia, 549.4 to 549.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/549.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/549.4

Sua nempe duritia, uestigia quoque donaque uitae mundanae post euulsionem diutissimè continent, quae quondam haerentia terrae possederant. Quamobrem ob hoc saltem aptae materiae ad capienda tenendaque coelestia iudicantur. Est & probabile quod libro superiore dixi, res adeo speciosas non posse sub terra conflari, nisi maximo quodam conatu coeli, atque durare in eis impressam semel ex conatu uirtutem. Nam in his coquendis cogendisque diutissimè coelum elaborauit. Verum quum nequeas facilè eiusmodi plura componere, co geris diligenter exquirere, quod metallum inter caetera in ordine sit alicuius stellae potissimum, quisue lapis in ordine summus, ut saltem in uno quodam totius generis ordinisque supremo, reliqua pro uiribus comprehendas, atque eiusmodi susceptaculo coelestia huic consentanea mutueris, ceu si, exempli causa, in ordine Solari sub homine Phoe beo, summum inter animalia teneat Astur aut gallus, inter plantas balsamum aut laurus, inter metalla aurum, inter lapides carbunculus uel pantaura, inter elementa feruidus aër, nam ignis ipse Martius esse censetur. Quod autem diximus influxum Solis uel louis aut Veneris augendum, intelligimus ratione communi, non tamen illi in cuius genesi aliquis horum interfector appareat. De ordinibus rerum à stellis pendentium, ut Solarium atque similium, Et quomodo

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
