# Opera omnia 55-2

Ficino, Opera omnia, 55. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/55-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/55-2

egite uestrorum interpretum commentaria super Psalmum, Deus Deus DoPninus locutus est, & uocauit terram. In illis enim quaeritur, quam ob causam PPsalmus ter uocat Deum, atque respondetur, ut uidelicet ostenderet, Deum tribus his nominibus seculum creauisse, secundum tres proprietates, quibus creatus est mundus. Hae uerò sunt, sapientia, scientia, & prudentia, sicut legitur in Prouerbijs Salomonis: Dominus in sapientia funda it terram, ordinauit coelos in prudentia & in scientia sua abyssi erumpunt. Ter quoque nominatur Deus in Exodo. Ego sum Dominus Deus tuus, Deus Zelator. Ecce tria diuina nomina secundum tres Dei proprietates, quibus constituta sunt omnia. Legitur similiter in libro losuę: Deus Deus Domi nus ipse scit, haec ibi. Similem expositionem in commentarijs uestris in Genesim rapsetis, in ea parte praecipuè. In principio creauit Deus coelum & terram, ubi Rabi Eliazar inquit. Non est creatus mundus, nisi per uerbum, uel cum uerbo Dei, scut habetur in Psal mo, Verbo Dni coeli firmati sunt. Et sequitur ibidem, Rabi Symeon inquit, Inspirauit, uel insufflauit Deus spumum sanctum, & creatus est mundus, sicut in Psalmo legitur: Spiritu oris eius omnis uirtus (aliter exercitus) eorum, haec ibi. Negatis Deum filium naturalem, id est, eiusdem naturae, habere, Deus tamen in Psalmis ait: Filius meus es tu, ego hodie genui re. Neque hoc de angelis, animisque dici potest, qui non geniti, sed creati sunt. Non enim de substantia Dei, sed de nihilo processerunt, ideò & si quandoque dicuntur in sacris literis filij Dei nunquam tamen à Deo dicuntur geniti. Dixit autem hodie, id est, in ęterno, hodie scilicet in praesenti illo aeternitatis statu, qui neque principium habet, neque finem. Quicquid enim ex substantia Dei est, & intra Deum, aeternum est. Ideò in Psalmo, Deus iudi cium tuum regi da. Vbi manifestè de filio Dei tractatur, de ipso filio dicitur: Erit nomen eius in secula, & ante solem permanet nomen eius. Quòd autem de filio Dei aeterno sit sermo, illud declarat, quod ubi translatio nostra dicit, permanet. Hebraicus textus habet ynnon, quae quidem dictio à nyn deriuatur, nvn filius est. ynnon ergo quid aliud signifi cat quam filium, progenitum, natum, atque absolutum Quod Deus filium habeat. Salomon in Prouerbijs testimonio est. Quis ascendit in coelum, atque descendit? quis continuit spiritum in manibus suis? quis colligauit aquas, quasi in uestimento? quis suscitauit om nes terminos terrae? quod nomen est eius? & nomen filij eius? si nosti. Audite in super Esaiam ad Deum ita clamantem: Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus Sabaoth. Ter Sanctus trinitatem diuinarum significat personarum, Dominus, in singulari inicam Dei substantiam. Plena est omnis terra gloria eius, hoc assumptionem hominis est uerbo Dei factam significat, nam ibidem Esaias Deum in throno sub figura hominis collocabat.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
