# Opera omnia 550.1-4

Ficino, Opera omnia, 550.1 to 550.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/550.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/550.1

Et praeterea quae in sequentibus afferam. Sub stella Solari, id est, Syrio, Solem primo, deinde dęmonas quoque Phoebeos, quos aliquando sub leonum uel gallorum forma hominibus occurrisse, testis est Proclus. Homines subinde persimiles bestiasque Solares. Phoebeas inde plantas, metalla similiter & lapillos, & uaporem aëremque feruentem. Simili ratione à qualibet firmamenti stella per aliquem Planetam existimant contextum rerum gradatim sub illius proprietate descendere. Si igitur (ut dicebam) Solaria omnia per gradum eius ordinis quemli bet opportune comprehenderis, homines uidelicet tales, uel talis hominis aliquid, item bruta, plantas, metalla, lapillos, & quae ad haec attinent, uirtutem Solis usquequaque conbibes, & quodammodo naturalem Solarium daemonum facultatem. Similiterque de alijs dictum puta. Solares quidem homines sunt quales antea dixi, & qui ascendente Leone, Soleque hunc uel tenente, uel aspiciente nascuntur, & qui sub Ariete similiter. Solaris est & sanguis è sinistro eorum beneuolentium brachio missus. Phoebeus, crocodillus, astur, leo, gallus, & cygnus & coruus. Nec alia ratione leo uerentur gallum, nisi quoniam in ordine Phoebeo gallus est leone superior. Eadem ratione inquit Proclus, Apol lineum daemonem, qui nonnunquam apparuit sub figura leonis, statim obiecto gallo disparuisse. Maxime uerò in his animalibus cor est Solare. Arbitror etiam marinum uitulum coelestis Leonis cordi subesse, & hac ipsa ratione corium eius, quem cingit nudum fibula eiusdem osse confecta, à renum dolore redimere. Nam contra dolorem eiusmodi solent Astrologi sideris illius influxibus uti. Eadem forte ratione fertur haec pellis à fulgure nos tueri. Inter plantas palma Phoebea est, & in primis laurus, qua uirture uenenosa repellit & fulgur. Fraxinus quoque simili facultate uenenosa longius arcet. Lo ton esse Phoebeam, rotunda tùm poma testantur, & explicatio foliorum eius die, replicatio uerò nocte. Paeoniam Phoebeam esse, non solum uirtus indicat, sed & nomen. Ad idem attinent flores & herbae, quae restringuntur abeunte Sole, redeunte protinus exolicantur, & ad Solem continuè uergunt. Aurum praeterea & lapis Elitis radijs aureis Solem imitans. Lapis item, qui Solis oculus appellatur, figuram habens pupillae, ex qua lumen emicat. Rursum carbunculus nocte rutilans, uel Pantataura omnes in se lapidum uires continens, ut aurum metallorum, & Sol stellarum.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
