# Opera omnia 554.5-8

Ficino, Opera omnia, 554.5 to 554.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/554.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/554.5

Sic item lapis ille louius Bezaar, id est, à morte liberans, quem descripsimus in li bro contra pestem, uim ab initio contra uenenum accepit ab loue, sed non usqueadeò ualidam, ut eandem tradere possit materijs alijs exercendam. At uerò quum primum sub Scorpionis coelestis influxu figuram superni illius acceperit, perfectam contrà Scorpiones subito uim reportare putatur, quam Mastici communicare ualeat aut thuri. Eadem quoque de hyacintho, topazio, smaragdo, caeterisque ratio est habenda. Vt fabrica figurarum non alibi efficaciam habeat, quàm ubi materia cum stella congruit & effectu, a qua hunc faber exoptat accipere. Ac praeterea ubi haec ipsa materia, quasi iam talis ab initio, qualem affectas reddere perfiguram. Nullius ergo materijs ad imagines uti consulunt, nisi his ipsis quae tibi notae sunt, hanc ipsam ferme iam uim habere quam cupis. Lapillorum itaque uires atque metallorum diligentissimè perscrutari iubent, intereaque meminisse, inter lapillos quidem Carbunculum intenebris coruscantem, atque Pantaurum praecipuè Soli subesse, Saphyrum loui, Smaragdum Veneri, Mercurio, Lunae. Praeterea metalla praeter aurum & argentum uix ullam ad haec habere uirtutem. Tutioremque in his rationem fore, si aurum quidem purum ad Solem referas atque louem, ad illum quidem propter colorem, ad hunc autem propter temperatam commixtionem, nihil enim loue & auro temperatius. Purum uerò argentum ad Lunam, sed ad louem simulatque. Venerem aurum argento permixtum. Praeterea imaginem efficaciorem fore, si uirtus in materia eius elementaris conueniat cum speciali eiusdem uirtute naturaliter insita, atque haec insuper cum uirtute altera speciali per figuram coelitus capienda. Denique figuras inferiores & formas coelestibus conformari, inde perdisces, ut aiunt, quod Perseus truncato Medusae capite, futuram nonnullis obtruncationem portendere consueuit, multaque similiter, & Lunam aliosque Planetas sub certis signis certa in nobis memora mouere non dubitant. Quam uim habeant figurae in coelo, atque sub coelo.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
