# Opera omnia 555.5-7

Ficino, Opera omnia, 555.5 to 555.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/555.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/555.5

Nónne principis in urbe uultus quidem clemens & hilaris exhilarat omnes? Ferox uerò uel tristis repentè perterret? Quid ergo coelestium uultus, dominos omnium terrenorum, aduersus haec efficere posse putas? Quippe quum etiam coeuntes ad prolem plerunque uultus, non solum quales ipsi tunc agunt, sed etiam quales imaginantur, soleant filijs diu postea nascituris imprimere. Vultus eadem ratione coelestes materias confestim, suis notis inficiunt, in quibus si quando diu latitare uidentur, temporibus deinde suis emergunt. Vultus autem coeli sunt figurae coelestes. Potes uero facies illic appellare figuras caeteris ibi stabiliores. Vultus autem figuras quae magis ibi mutantur. Aspectus quoque inter se stellarum motu quotidiano confectos, uultus appellare potes, similiter & figuras. Nam hexagoni, tetragoni nominantur. Esto, dicet quispiam, sint ut placet potentissimae ad efficiendum figurae coelestes, uerùm quid hoc ad figuras imaginum artificio factas? Respondebunt, non id potissimum contendere, ut potentissimae per se ad agendum sint nostrae figurae, sed ut paratissimae ad actiones, & uires figurarum coelestium capiendas, quatenus opportune fiunt dominantibus illis, atque ex amussim ad illas consigurantur. Exigit enim figura illa figuram. Nónne sonante cithara quadam, altera reboat? Ob id tantum, si & ipsa similem figuram habeat, atque è conspectu sit posita, & fides in ea positae & intentae similiter. Quid nam hic efficit, ut cithara subitò patitur à cithara, nisi situs aliquis, & quaedam forma conformis? Figura speculi lenis, concaua, nitens coelo congrua, ob hoc ipsum proprie munus tantum coelitus accipit, ut radios Phoebi in se cumulatissimè complectitur, & solidissimum quodque ad centrum suum è conspectulocatum repentè comburat.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
