# Opera omnia 558.1-4

Ficino, Opera omnia, 558.1 to 558.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/558.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/558.1

Illuc inquam, id est, ad signum & faciem, & maximè gradum, ut si bona louis affectas, ad haec directam Lunam erigas uel unitam, quamdiu locum eiusmodi Sol illustrat, ubi proprietas louia uiget. Similiterque de caeteris. Curiosum uerò narratu foret & forte noxium, quas imagines, & quemadmodum associandos uel dissociandos inter se animos fabricabant, ad afferendam felicitatem, uel inferendam calamitatem, uel uni cuidam, uel uni cuidam, uel domui, uel ciuitati. Ego quidem fieri posse talia non affirmo. Astrologi autem fieri posse putant, & quomodo, docent, qualia ego narrare non audeo, Porphyrius ubi uitam Plotini magistri sui describit, talia fieri posse confirmat. Atque Olympium Ma gum & Astrologum Aegyptium narrat contra Plotinum Romae talia tentauisse, dum conaretur per imagines, uel res eiusmodi siderare Plotinum, sed conatus in authorem suum ob excelsam Plotini animam fuisse retortos. Albertus quoque Magnus Astrologiae pariter atque Theologiae professor ait in speculo, ubi à licitis discernere se inquit illicita, imagines ritè ab Astrologis constitutas, uirtutem effectumque acquirere à figura coelesti. Atque subinde narrat mirabiles earum effectus, quales Thebith, Benthorad, & Ptolemaeus, cę terique Astrologi pollicentur. Describitque imagines ad calamitatem alicui, prosperitatemque afferendam, quas consilio praetermitto. Et interea confirmat effectum eas habere posse, quanquam & ut uirbonus artis damnat abusum, & ut legitimus Theologus orationes suffumigationesque detestatur, quas impij quidam daemones imaginibus fabricandis adhi buerunt. Neque iamen reprobat figuras & literas dictionesque imaginibus impressas ad hoc ipsum duntaxat, ut donum aliquod accipiant à figura coelesti. Quod quidem posse per imagines comparari, Petrus Aponensis confirmauit. Imò & affirmauit regionem nescio quam fuisse destructam per imaginem illam, quam Thebith narrat à Phedice Astrologo tabricatam. Thomas aute Aquinas dux in Theologia noster magis ista formidat, & minus tribuit imaginibus. Tantum namque uirtutis duntaxat per figuras coelitus putat acquirere, quantum conducat ad illos effectus, quos solet communiter coelum per herbas resque alias naturales efficere. Non tàm quia figuralis sit in ea materia, quam quoniam compositum tale iam positum est in certa quadam artificij specie, qualis cum coelo consentiat. Haec ait in libro contra Gentiles tertio, ubi characteres & literas figuris additas ridet.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
