# Opera omnia 56.1-3

Ficino, Opera omnia, 56.1 to 56.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/56.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/56.1

Vt autem ostenderet, uos mysteria huiusmodi non satis intellecturos, adiungit de caecitate, surditate, pertinacia uestra multa, quę narrauimus aliâs. Inducit & alibi Deum ita loquentem: Accedite ad me, audite haec à principio, non in abscondito locutus sum, ex tempore quo facta sunt, ibi eram, & nunc Dominus Deus misit me, & spiritus eius. Ille ergo qui à principio, scilicet legis, non est locutus in abscondito, scilicet quia palam in monte Synai omnibus audientibus, qui & illo tempore ibi erat, uidelicet ipse Deus legis author, nunc à Deo mittitur, id est, filius Deus genitus à patre Deo naturam assumplit humanam. Spiritus etiam Dei hunc mittit, quoniam per Spiritum sanctum facta est Dei hominisque coniunctio. Quilibet istorum qui mittunt, necessariò Deus est, quando qui mittitur est Deus, & quamuis Deus unus sit, aliqua tamen licet incogitabilis distin ctio est inter eos qui mittunt, atque illum qui mittitur. Quod autem qui hic inducitur, tanquam loquens sit ipse Deus, patet per antecedentia, dicit enim: Ego primus, & ego nouissimus, manus mea fundauit terram. Patet enim per sequentia, nam pònst omnia quae adduximus, subditur. Haec dicit Dominus redempror tuus sanctus Israël. Sed audire li cet Dauidem ita clamantem: Quo ibo à spiritu tuo, & à facie tua quo fugiam? si ascende ro in coelum ibi es, in quibus uerbis Spiritum Dei ubique uult esse, ludaei autem & Christiani solum Deum ubique esse uolunt. Constat igitur Spiritum illum non spirationem quandam extra Deum, sed Spiritum sanctum, Deumque existere, de quo inquit lob: Spi ritus Dei fecit me, & spiraculum omnipotentis uiuificat me. Facere autem hominem, id est, animum, atque uiuificare, solius Dei officium est. Praeterea in uestris illis super Genesim commentarijs quaeritur, quid sit spiritus ille Dei, qui ferebatur super aquas, ac respondetur ibidem, Messię hic spiritus est, de quo apud Esaiam legitur, & requiescet super eum spiritus Domini, spiritus sapientiae & intellectus. Haec ibi. Ex quo patet, & spiritum illum Deum esse, & Messiam esse Deum.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
